Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec hoc mirum in ceteris saeculi uidelicet aut ecclesiae uiris, cum septuaginta interpretes et euangelistae atque apostoli idem in sacris uoluminibus fecerint. legimus in Marco dicentem dominum: talitha cumi statimque subiunctum: quod interpretatur: puella, tibi dico, surge. arguite euangelistam mendacii, quare addiderit tibi dico, cum in Hebraeo tantummodo sit puella, surge: sed ut ἐμϕατιϰώτερον faceret et sensum uocantis et imperantis exprimeret, addidit tibi dico.

rursum in Matheo redditis a proditore Iuda triginta argenteis et empto ex eis agro figuli scribitur: tunc inpletum est, quodscriptum estper prophetam Hieremiam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati, quem adpretiauerunt a filiis Israhel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus. hoc in Hieremia penitus non inuenitur, sed in Zacharia aliis multo uerbis ac toto ordine discrepante; [*]( 10 *Marc. 5, 41 16 *Matth. 27, 9-10 ) [*]( 2 hylar. WZDBS homelias QDS, Wp.c.,2 (h eras.) omelias B iob (non hiob) codd. 3 ex BS 4 pudita W 7 saec.] ecelesiis D 9 fecerunt Q dicente domino QZDBS 10 thalit(h s. l.)a u thabita 2p.c.m2 tabita cet. cumi] cum WD,Sa.c.m2 subiectum g; add. est S 11 arguit 2D argnitur S arguatur W arguant Q euangelista DS 12 ebreo W tantum S .13 ἐμϕατ. paululum deprauatum exhibent ua.c.Q2BS facerit W et s. I. 2, om. D 14 et] atque S inperantis uD 15 ab S 16 ex eis s. I. Q 17 sCTipt.) dictum B proph(f u)etam hier. u W hie(iheBS)r. proph. cet. 18 argenteis D 19 quod QZDBS a fil.] filii QDS,Ba.c.m2 20 dedit Za.c. dedi Q,Ba.c.m2 agro Q,2a.c. 21 iheremia BS ieremia S paenitus uQ2 poenitus D 22 in Zach.] im atharia u )

513
uulgata quippe editio ita se habet: et dicam ad eos: si bonum est coram uobis, date mercedem mihi aut rennuite. et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos. dixitque dominus ad me: pone illos in conflatorio et considera, si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. et tuli triginta argenteos et misi eos in domo domini in conflatorio.

quantum distet ab euangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. sed et in Hebraeo, cum sensus idem sit, uerba praepostera sunt et paene diuersa: et dixi, inquit, ad eos: si bonum est in oculis uestris, adferte mercedem meam; et si non, quiescite. et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos. et dixit dominus ad me: proice illud ad statuarium, decorum pretium, quod adpretiatus sum ab eis. et tuli triginta argenteos et proieci eos in domo domini ad statuarium. accusent apost.