Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum ne meorum parua sit auctoritas — quamquam hoc tantum probare uoluerim, me semper ab adulescentia non uerba, sed sententias transtulisse — qualis super hoc genere praefatiuncula sit, in libro, quo beati Antonii uita describitur, ipsius lectione cognosce: ex alia in aliam linguam ad uerbum expressatranslatio sensusoperit et ueluti laeto gramine sata strangulat.dum enim casibus et figuris seruit oratio, quod breui poterat indicare sermone, longoambitu circumactauixexplicat.

hoc igitur ego uitans ita beatum Antonium te petente transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit exuerbis. aliisyllabasaucupenturetlitteras, tu quaere sententias. dies me deficiet, si omnium, qui [*]( 4 cf. Euseb. Chron. can. II p. 2, 3 14 cf. prologum Euagrii in uitam S. Antonii ap. Migne, PG. XXVI 834 15 cf. Quintil. i. o. VIII prooem. 23 ) [*]( 1 si] et si B ordinem Q,uSa.c.; add. vel QZDBS sermonem Q,Za.r. 3 post] pura W nunc] non W prosequi WB hoc om. Q,2a.c.m2 4 gratia QSS gratie D graecam ex graciam m2W; add. in 8 5 mutare QSDS 6 dic. al. Z in sua Q2DBS 7 pro se B e uerbis Q uidebis S 10 ne om. Q scriptorum meorum ΩΣD,S in t. scripturarum mearum S in mg. sup. m2 eorum (ineoruin s) scriptorum BS \' parua sit] suasit uel sua sit Q sit Za.c. 11 adulesc. Z adulisc. u,Wa.c.m2 adolescentia cet. 13 praefatiuncule D discribitur u W 14 expr. ad uerb. S 15 sensum S aperit S 16 graminae uW sata om. W stranguilat u 17 iudicare D 19 antoninum W 21 aucupantur Ba.c.m2 et] alii Zp.c. ac Q 22 deficiat Q quae Za.c. qui me W )

512
ad sensum interpretati sunt, testimonia replicauero.

sufficit in praesenti nominasse Hilarium confessorem, qui homiIias in Iob et in psalmos tractatus plurimos in Latinum uertit e Graeco nec adsedit litterae dormitanti et putida rusticorum interpretatione se torsit, sed quasi captiuos sensus in suam linguam uictoris iure transposuit.