Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et ego doctus a talibus ante annos circiter uiginti et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a uobis obiciendum nesciens, cum Eusebii apovtxov in Latinum uerterem, tali inter cetera praefatione usus sum: difficile est alienas lineas insequentem non alicubi excidere, arduum, ut, quae in alia lingua bene dicta sunt, eundem decorem in translatione conseruent.

significatum est aliquid unius uerbi proprietate: non habeo meum, quo id efferam, et, dum quaero inplere sententiam, longo ambitu uix breuis uiae spatia consummo. accedunthyperbatorumanfractus, dissimilitudines casuum, uarietates figurarum, ipsum pstremo suum et, ut ita dicam, uernaculum linguae genus:si ad uerbum interpretor, absurde resonant; [*]( 1 Horat. a. p. 133 sq. 10 cf. Eusebii Cbron. can. ed. Schoene II p. 1, 8 ) [*]( 1 uerbum uerbo uB,2p.c. uerbo uerbum cet. (uterque uerborum ordo etiam in codd. Horatianis) fedus Wp.c.m2 3 terrentius QS,Sp.c. platus u,2a.c. plato Q et om. S cecilius Zp.c. cicilius Q,Za.c. tetilius S comicus u 4 herrent ex herent W ac] hac W 5 uos om. QZB 6 hao Q,2a.c. hcruditi W,2a.r. xaxo;, u, plus minusue corruptum in cet. 8 quoque om. B 9 eusebio TV; add. caesariensis S XPUUNIKON 2 XPCUNIP(eras.)XON Q XPO W cronica B 10 us. sum praef. S 11 excid. u exced. cet. arduumque 2p.c.m2 et arduum BS 12 lingua s. l. m2B sunt dicta B 13 trasl. W 14 proprietatem QD 15 meam B quo id] quod ua.c. W quo Ba.c.m2 deferram W feram 8 16 uiae] ui D uitae g consumo QDBS 17 yperbat. S eperbat. u hiperbatorum ∗∗orum (alt. orum del. m2) B hJ(iD)perbeat. ZDa.c. 18 uarietas QZDBS 19 italicam Wa.c.m2 20 aduerbium W resonat QB,Za.c. )

511
si ob necessitatem aliquid in ordine, in sermone mutauero, abinterpretisuideborofficiorecessisse.

et post multa, quae nunc persequi otiosum est, etiam hoc addidi: quodsi cui non uidetur linguae gratiam interpretatione mutari, Homerum ad uerbum exprimat in Latinum — plus aliquid dicam -,.eundem sua in lingua prosae uerbis interpretetur: uidebit ordinem ridiculum et poetam eloquentissimum uix loquentem.f