Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

huius rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. quanta eiHm apud Graecos bene dicuntur, quae, si ad uerbum transferamus, in Latino non resonant, et e regione, quae apud nos placent, si uertantur iuxta ordinem, apud illos displicebunt!

Sed ut infinita praeteream et ostendam tibi, uir omnium nobilium Christianissime, Christianorum nobilissime, cuius modifalsitates in epistulae translatione reprehendant, ipsius epistulae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intellegantur et cetera: ἔδε ἡμα̃ς,ἀγαπητέ, μὴ rjj οἰησει TMV xXVjpwv ϕέρεσϑαι, quod ego ita uertisse me memini: oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.