Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et ego quidem qualibuscumque uiribus, quas dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma ueritas doceretur. quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent fauere mendacio. sed hoc intellegentiae relinquo tuae. admota enim lectioni diligentiore consideratione multo id fortasse facilius uidebis quam ego.

ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem diuinarum scripturarum, ut in eis, quod unIt quisque, credat, quod non uult, non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos uiros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus nouerimus, ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices quaeso [*]( 2 sancti D 3 ae(e F)stimet FL nolet F 4 que] qui D 5 illi om. DMZ dicit] ait B 6 credis ibi s credit F expeti Fp.r. id] ad id W ait D,Ma.c.m2 ut] et L 9 athabita Fa.c. astruende B astruendi s 10 utilitati W0 -tis cet. alii <P opportere B oportet F ibique s ubicumque Fl 11 ueritatis L 12 mendaci: s iam FLD alt. debet FLDB,Ma.c.m2 faueri B 13 tuae rel. FLDMIB relinque <P ammota s lectione (add. et l) Dl,Ma.c. 14 diligentiori FLDl,Ma.c.m2 16 quam F quia l diuinorum scriptorum W script. diu. S 17 ut om. W uul <P unusquisque s quis FLDMl quod-alt. credat om. s alt. non a. I. B alt. credant D 18 aliquos FLDl,Ma.c. aliquid B aliqua ratione S per om. s 19 suis del. B officioso L potuisse] et (eras. M) pot. LDM n mentiri W 20 quandam D noueris codd. praet. WΦ,Mp.c.m2 21 pr. ubi] add. non s etl uel B, om. s quod om. <P potest] add. quod ego non credo B 22 mendaciis FLDl,Mp.r. )

502
nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem ueracissimam domini nostri. nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in te potest ueritas fauere mendacio.

Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de Christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. uberius id possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. et tamen, quantum uellem, nec ipse — quod eius pace dixerim — forsitan capit, quamquam nihilo me illi praetulerim.

ego enim me fateor tui capaqiorem, sed ipsum uideo fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et posteaquam redierit, quod domino adiuuante prosperatum hi spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est inpleturus, quod in me adhuc uacuum erit atque auidum sensorum tuorum. ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque seueritatem adhibeas quaeso.

non enim aliter [*](1 iudicis W 2 uerissimam B dns nr L 3 magna W culpa om. W meus] eos W ueritatis Ws auet W uer. pot. codd. praet. Ws 4 non mendacio W 5 cum om. W tuo corde s cordi W 6 de s. I. B nullo s 7 sat WB, om. L satis cet. id ipsum S possunt F fratr.] add. profuturum S quem om. L 8 dulcius D utilius L 10 pace eius g p(ace s. I.) B pacem FØ,Ma.r.(?), om. L praedixerim L forsitam s forsitat W nihilum L in nih(ch)ilo FDIB me om. L 11 pertulerim W me] ne W capiciorem Fa.c.m2 capidiorem ex cupiorem L 12 uideor L fieri] fateri L antecellet 1 antecedit M 13 quo F.L adi. dom. tP prosperatQ (ex -to m2) iri sp. M prosperat uiri Bp. W prosperatui sp. tP prosperatu (u in ras.) aspero L prosperato cursu fieri (s. I.) sp. B prosperatum (m exp.) fiat cursu F prosperato fiat cursu Dl 14 pectori FLB cumulatii D 15 est Ws erit cet. adhuc om. <P fuerit a. au. B a. au. est s 16 sensorum Ws sensum L sensuum (ex sensu lJ) cet. fiat Ba.c.; add. etiam s. I. B ut] add. et 0,Bs.l. 17 idem] id est W scriptura F secum] add. cum W 18 sic (c exp.) F 19 atque fraternam S ueritatem L adhibeat W )

503
intellego, quod scriptum est: emendabit me iustus in misericordia et arguet; oleum autem peccatoris non inpinguetcaputmeum, nisi, quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput. ego autem difficillime bonus iudex lego, quod scripserim, sed aut timidior recto aut cupidior. uideo etiam interdum uitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi uidear in me quam iustam tulisse sententiam.

LVII. AD PAMMACHIUM DE OPTIMO GENERE INTERPRETANDI.

Paulus apostolus praesente Agrippa rege de criminibus responsurus, quae posset intellegere, qui auditurus erat, securus [*]( 1 *Ps. 140, 5 ) [*]( 1 emendauit FWD0B 2 holeum 0 oleo F peccatores Fa.c.m2Φ 3 inpinget FDa.c. magis om. LDl,Ma.c.m2 amatur B obiurgatur L obiurgatus F obiurgant 0 4 sanas 0 sana La.c. adulatur 0 adolator D,Ba.c. ungens S difficile me W01 difficili me F 5 bonus bis D quid 0 sed] seu L et B 6 recto] reticeo F (o ex or) LDMl aut si F haec W0 ea cet. 7 senioribus FDMl nec um L nec cum FWB 8 russus M mihi] nihil D bland. et met. om. W pot. m. uid. in me 0 pot. uid. prime W m. uid. in me pot. cet. ) [*]( u = Casselanus theol. fol. 21 8. VIII. ) [*](Q — Colmarensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*]( 2 = Twricensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355-\\-356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 11 ad pamm. B (ad pam. SZW ad pan. 2 pammachio D pamachio S) de—int. codd. praet. u, gui titulo caret; Hieronymi nomen exhibent QSDS 13 apost. om. S 14 quae u que W, om. D quo cet. quod S possit WDB sec.] add. erat (del.) Q )

504

de causae uictoria statim in principio gratulatur dicens: de omnibus, quibus accusor a Iudaeis, o rex Agrippa, aestimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, quipraecipuenosticunctas, quaeinludaeis sunt, consuetudines et quaestiones. legerat enim illud Esaiae: beatus, qui in aures loquitur audientis, et nouerat tantum oratoris uerba proficere, quantum iudicis prudentia cognouisset.

unde et ego beatum me in hoc dumtaxat negotio iudico, quod apud eruditas aures inperitae linguae responsurus sum, quae obicit mihi uel ignorantiam uel mendacium, si aut nesciui alienas litteras uere interpretari aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et inpunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud uos argueret, ut papam Epiphanium criminatus est, hanc epistulam misi, quae te et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.

Ante hoc ferme biennium miserat Iohanni episcopo supra dictus papa Epiphanius litteras arguens eum in quibusdam dogmatibus et postea clementer ad paenitentiam prouocans. harum exemplaria certatim Palaestinae rapiebantur uel ob auctoris meritum uel ob elegantiam scriptionis.