Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(3). Repperi iunctam epistulae et commentariolo tuo breuem chartulam, in qua haec indita ferebantur: \'quaerendum ab eo — id est a me —, utrum mulier relicto uiro adultero et sodomita et alio per uim accepto possit absque paenitentia communicare ecclesiae uiuente adhuc eo, quem prius reliquerat.\' quod legens illius uersiculi recordatus sum: ad excusandas excusationes in peccatis.

omnes enim homines uitiis nostris fauemus et, quod propria facimus uoluntate, ad naturae referimus necessitatem. quomodo si dicat adulescens: \'uim patior corporis mei, ad libidinem ardor inpellit, ipsa organa membrorum genitalium et conpositio corporis femineos quaerit amplexus\'; et rursus homicida: \'in egestate\', inquit, \'eram, indigebam cibo, tegumen corporis non habebam; ideo alienum sanguinem fudi, ne ipse fame et frigore morerer\'.

responde itaque sorori, quae a nobis super statu sui quaerit, non nostra, sed apostolica sententia: an ignoratis, fratres, -scientibus legem loquor — quoniam lex dominatur homini, quanto tempore uiuit? mulier enim, quae sub uiro est, uiuente uiro adstricta est legi. quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri. ergo uiuente uiro adultera erit, si duxerit alium uirum, et in alio loco: mulier alligata est, quanto [*]( 6 Ps. 140, 4 16 *Rom. 7, 1-3 22 *I Cor. 7, 39 ) [*]( 1 reperi C et] uel Ba.c.m2, om. D comunituriolo tp commonitoriolo g tuo s. I. B, om. GD 2 brebem GD cart. ipDB carth. G indicta D 3 ab eo] habeo C 5 comunicare (ex -ri) B ecclesia D relinquerat G reliquerant rp 8 noluptate 0 9 dicat si rp adul. GD adol. yCB aduliscens rp 10 mei y mea 0 me cet. arJor s. I. B 11 femine hos B 12 rursus y rursum cet.; add. si GDCB egestatem G 13 tegimen B tegmen S tegumenta y 14 fidi rp morer G respondeo CB - 15 sor.] add. nostrae G statu sui B status sui GC stratus sui D statu (stato rp) suo ΨΦ suo statu S 16 nostra y nostras cet. nostram S apostolica y apostoli cet. sententia yr sententias cet. sententiam S fratris <P 17 scient. \'łP, add. enim cet. 19 astr. C iuncta D uincta B 20 eius om. rp legere <P 21 si s. l. Ψ alterum rpC 22 in om. tp et mulier B adligata G ligata rp )

493
tempore uiuit uir eius. si autem dormierit uir, liberata est: cui uult, nubat, tantum in domino.

omnes igitur causationes apostolus amputans apertissime definiuit uiuente uiro adulteram esse mulierem, quae alteri nupserit. nolo mihi -proferas raptorem et uiolentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum cateruas, seruorum insidias atque contemptum, damna rei familiaris: quamdiu uiuit uir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus eius reputatur, cui alterum uirum accipere non licet. nec hoc apostolus propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente Christi uerba, qui ait in euangelio: qui dimittit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam acceperit, adulter est.

animaduerte, quid dicat: qui dimissam acceperit, adulter est; siue ipsa dimiserit uirum siue a uiro dimissa sit, adulter est, qui eam acceperit. unde et apostoli grauem coniugii sarcinam intellegentes: si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere. ad quos dominus: qui potest, inquit, capere, capiat, statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege retinetur. [*]( 13 *Matth. 5, 32 18 *Matth. 19, 10 20 Matth. 19, 12 21 cf. Matth. 19, 12 ) [*](1 uir eius uiuit tpB uir] add. eius D,B s. I. 3 igitur] autem DCB apertissimus 0 4 difininit G quae] si DCB 5 rapt. et] raptoris DB raptores C 6 suasionem s perstationem C prestationem D caternam DC 7 atque in ras. m2 B adque G et ip, om. DC contemptum in ras. m2 B contemtum s parentum DC dampna rpB 8 uiuit uir] uibitur G 9 et s. I. B 10 eius rep.] cst reputatus D est reputandus CB alterum] adulterum C uirum bis s 11 nec] non DB ap. haec C 12 uerba y uerba secutus est GG uerba sectatns est cet. 13 ezcepto ip 14 mechari D0 mecari B qui] ai G acc.] duxerit ΨΦ 15 anim.-ad. est] om. DC mulier B 16 et 17 acci- perit yW accipit G ipsa illa B 17 sit] add. innupta manet siue ipsa dimiserit uirum siue a uiro dimissa sit B 19 acc. nx. y 20 quos] quod C inquid qui potest y 21 heunucorum B 22 reteneretur s tenetur S )

494