Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(5). Tertia, id est extrema, propositio fuit de eadem apostoli epistula, ubi de resurrectione disputans uenit ad eum locum, ubi scriptum est: oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos eius sub pedibus suis. nouissimelnimica destruetur mors. cum autem dixerit, quia omnia subiecta sunt ei, haud dubium, quin praeter eum, qui subiecit ei omnia. cum uero subiecta fuerint ei omnia, tunc ipse filius subicietur ei, qui sibi subiecit omnia, at sit deus omnia in omnibus.

et miror te hoc a me quaerere uoluisse, cum sanctus Hilarius, Pictauensis episcopus, undecimum librum contra Arrianos hac quaestione et solutione conpleuerit. tamen saltim pauca dicamus. omne in hoc scandalum est, quare filius patri dicatur esse subiectus. quid est turpius siue inferius: patri subici — quod saepe pietatis est et in psalmo scriptum: nonne deo subiecta erit anima mea? — an crucifigi et maledictum crucis fieri? maledictus enim omnis, qui pendet in ligno.

qui ergo pro nobis maledictum factus est, ut nos de maledictione liberaret, miraris, si pro nobis subiectus sit, ut nos patri faciat esse subiectos dicens in euangelio: nemo uadit ad patrem nisi per me [*]( 3 I Cor. 15, 25—28 16 Ps. 61, 2 17 Gal. 3, 13, cf. Dent. 21, 23 18 cf. ibid. 21 *Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 tert.—extr.] epistolaris (om. C) responsio ad quem supra DC item ieronimi ad quem supra B prop. tua S 3 nbi] in quo 0 4 omnes om. 0 eius xpB meos 0 suos S, om. DC snis tp eius cet.; add. omnia enim subiecta sunt sub pedibus eius B (eadem uerba post lin. 5 mors add. S), omnia enim sub (iecit add. s. l.) pedibus eius 0 5 nonissima DCPa; add. autem S destruitur ip 6 quia] quoniam DB haut yZ) aut CPB 8 ei fuerint DC omnia om. 0 tunc in ras. m2 B;.add. et in ras. m2 B et et <P filius s. I. 0 9 subicietor] subiectus 0 sibi om. 1jJ subicit ip 11 sanctus om. DCB hylar. B helar. rp pi(eΨ)ctauensis ΨDB pi(eCP)ctauiensis cpa 12 arrianus 0 hanc questionem y et om. tp 13 pauca saltem S psaltim 0 14 quare] cur DCB subi. e. dic. S 15 sine info om. Ψ subieci 0 et] nt C unde (n in ras. m2) et B 16 scribitur 0 17 an] hanc D 18 pendit tpC pependit D 19 maledictione] maledicto DB 20 proiectus 0 21 ad patrem om. 0 )

491
et: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me? Christus in his, qui fideles sunt, subiectus est patri, quia omnes credentes, immo omne hominum genus, corporis ipsius membra reputantur. in his autem, qui increduli sunt, id est Iudaeis, ethnicis, hereticis, insubiectus dicitur, quia pars membrorum eius non est subiecta fidei.

in fine autem mundi, cum omnia membra regnantem uiderint Christum, id est corpus suum, etiam ipsa subicientur Christo, id est corpori suo, ut omne Christi corpus subiciatur deo et patri et sit deus omnia. in omnibus. non ait: \'ut sit pater omnia in omnibus\', sed: cut deus\', quod proprium nomen est trinitatis et tam ad patrem quam ad filium et spiritum sanctum referri potest, ut humanitas subiciatur diuinitati. humanitatem in hoc loco dicimus non mansuetudinem et clementiam, quam Graeci ϕιλανϑρωπίαν uocant, sed omne hominum genus.

porro, quod ait: ut sit deus omnia in omnibus, hoc sensu accipiendum est: dominus atque saluator nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis — uerbi gratia in Salomone sapientia, in Dauid bonitas, in-Iob patientia, in Danihelo cognitio futurorum, in Petro fides, in Finees et Paulo zelus, in Iohanne uirginitas, in ceteris cetera —, cum autem omnium rerum finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli sanctorum omnes uirtutes habeant et sit Christus totus in cunctis. [*]( 1 *Ioh. 12, 32 9. 15 I Cor. 15, 28 ) [*]( 1 fuero] add. a terra B trah. omnia ip ad) in s 2 patri om. s quia] quoniam DB omnes] dns D 3 omnium DCB hominem <P 5 et (om. D) ethnicis et h(om.Bjereticis DCB here- ticis om. 0 ins.] add. esse S quia] quoniam DCB membr. ei. pars B 6 subiecta om. xp 7 uiderunt 0 8 capiti B 9 alt. et] ut S 10 ut deus ip deus s ut sit deus C ut sit deus omnia in omnibus DB 11 ut tam s et iam D etiam tam C 13 in om. C 14 phylantrophyan ip philãtropiã B filanth(tC)ropia DC, spat. uac. in s 16 sensum s 17 atque] et D salu. noster DCB nunc s. l. B, om. DC 18 pars] pater <P sigulis Ψ,Φa.c. 19 iob (non hiob) codd. danielo C daniele B danihel s 20 finehes B phinees 0C xelus C 21 rer. omnium C 22 in] et in 1P ut] et D singulae xp uirt. omnes y> 23 ct] ut s cunctis] add. explicit C )

492