Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sanctus apostolus contra luxuriam disputans et in superioribus dicens: escae uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illa destruet consequenter uenit ad fornicationem. etenim luxuria mater libidinis est uentremque distentum cibo et uini potionibus inrigatum uoluptas genitalium sequitur atque, ut ita dictum sit, pro membrorum ordine ordo uitiorum mutandus est.

omne itaque peccatum, uerbi gratia furtum, homicidium, rapina, periurium et cetera his similia post factum paenitudinem habent et, licet inuitet lucrum, tamen mordet conscientia; uoluptas sola ac libido etiam in ipso tempore paenitendi praeteritos stimulos patitur et titillationem [*]( 1 *I Cor. 6, 13-18 13 *I Cor. 6, 13 ) [*]( 1 nosse om. <P capiamus y>$non] (ldd. est codd. praeter rp fornicationis G 3 dom.] add. ihm xpm B suscitabit g 4 an nescitis s 5 nienbra y ubique sunt xpi DCB ergo om. B alt. membra s. l. m2 B 6 nescis 1jJ 7 iungit G erunt] add. enim codd. praeter y 8 carnem unam C coniungit S 9 omnem C 10 quodcumque xpDC 12 et-dicens] dicit (it in ras. B) DCB 13 escae 1jJ esca cet. 14 pr. et om. xp hunc] haec Dsa illas S destruit 1jJ 15 libidini C 16 cybo Ta.c.m2xp cibo 0 s 17 ut s. I. B et 0 ita r alibi cet. (cf. p. 155, 14-16?) sit i7 est cet. ordo] add. quoque ip 18 mutandus T (uitandus m2) Ψ, om. cet. (mutandus est = mufi eingetauscht werden; satu inficete dictum, quod addito ut ita dictum sit uix excusatur) 21 conscientiara DC libidam 0 22 penitudi- nis ip praeteritur 1jJ )

489
carnis et incentiua peccati, ut per haec, quae corrigi cupimus cogitantes, rursum sit materia delinquendi.

aliter: cetera peccata forinsecus sunt — quidquid enim egerimus, in alios agimus —; fornicatio non solum conscientiam fornicantis, sed ipsum maculat corpus, ac secundum sententiam domini, in qua ait: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt una caro, etiam ipse cum meretrice unum- corpus efficitur et peccat in corpus suum, dum templum Christi facit corpus- esse meretricis.