Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Breuis epistula longas explanare non ualet quaestiones et in artum multa concludens stringere uerbis, quod sensibus dilatatum est. interrogas, quid significet illud in euangelio iuxta Mattheum: nolite solliciti esse de crastino; sufficit diei malitia sua.

crastinum in scripturis sanctis futurum tempus significat, sicut Iacob in Genesi loquitur: exaudiet me cras iustitia mea et, ubi altare extruitur a duabus tribubus Ruben et Gad et dimidia tribu Manasse et a cuncto Israhele ad eas legatio mittitur, cum Finees pontifici respondent idcirco se altare fecisse, ne cras filiis suis colendi deum possessio denegetur. et multa istius modi in ueteri repperies instrumento.

qui ergo de futuris nos [*](6 *Matth. 6, 34 9 *Gen. 30, 33 cf. Ios. 22, 24 ) [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 487, 2 Bufficit-6 perdamus et p. 488, 15 loxuria-18 est). ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII (om. p. 490, 1 Tertia- 491, 23 cunctis). ) [*](tp = Vindobonensis lat. 2171 s. IX. ) [*](D =. Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](0 = Guelferbytanus 4156 s. IX—X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad amandum T ad amandum pr(a)esbyterum (add. de diuersis questionibus DB) GytDCB ad amandum psbm de eo, quod scriptum est in euangelio: nolite solliti (sic) esse de crastino <P; Hieronymi nomen exhibent tituli in GxpDCB 3 brenis] domino uere sancto et suscipiendo fratri amando presbjtero hieronymus. breuis S breui B explicare G ualeo B 4 stringit Φ5 significat Φ 6 mattbeum G matthaeum C matheuin cet. 7 suff.] add. enim DC in diae C eras ΨΦ 8 sign. om. 0 sicut et ΨΦ9 exaudiat DCB instruitur B 10 a om. 0 duobus ΨΦ tribus Φgat D gaz B dimidiam 0 11 et om. S a om. tp israhelem G istf P cum esse 0 fines Ga.c. phinees C 12 pontifice (-cae 0) ΨΦ responderent B respondissent D respondisse C 13 denegaretur S huius Ψ 14 reperies pC inuenies yt testamento rpa.c. ergo] seq. ras. 3 liti. y )

487
cogitare prohibuit, concessit de praesentibus propter humanae uitae fragilitatem. quod autem dicit: sufficit diei malitia sua, hoc modo intellege: sufficit nobis de praesentibus huius saeculi angustiis cogitare; quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere, quae aut consequi non possumus aut forsitan cito inuenta perdamus? xayia enim, quam Latinus uertit in \'malitiam\', apud Graecos duo significat, et malitiam et adflictionem, quam ϰάϰωσιν Graeci dicunt et hic magis pro malitia transferri debuit.

quod si contentiose t quis ducitur nolens ϰαϰίαν adflictionem sonare et angustias, sed malitiam, illo sensu explanandum est, quo mundus in maligno, hoc est in malo, positus sit — et in dominica oratione dicimus: Ii be rat nosamalo — et sufficiat nobis contra malitiam huius saeculi praesens habere certamen.