Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? ornatus iste non domini est, uelamen istud antichristi est. qua fiducia erigit ad caelum uultus, quos conditor non agnoscat? frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur; uidua, quae marito placere desiuit et iuxta apostolum uere uiaua est, ninu naoet necessarium nisi perseuerantiam.

meminit pristinae uoluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et uigiliarum frigore restinguendae sunt. aut loquendum nobis est, ut uestiti sumus, aut uestiendum, ut loquimur. quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.

Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. ceterum uidua, quae in deliciis est, — non est meum, sed apostoli uiuens mortua est. quid sibi uult hoc, quod ait: uiuens mortua est? uiuere quidem uidetur ignorantibus et non [*]( 1 cf. Lac.. 7, 37—50 13 cf. I Tim. 5, 3 22 I Tim. 5, 6 ) [*]( 1 mer.] maria B 2 multis \'F pedis (dis s. l.) K tergens DB saluata D 3 mytras G calciolos D calceolas F calceilos (uoluit calciolos) Bp.c.m2 alt. nec om. G 4 ovbis K (ex urbis) <P iu{ex o m2)- liginatus K fngilinatos s faedior TB fedior GD tanto om. G pnlcrior D 5 caerussa K1\' 6 roborem K&F 7 colle s ignis KDXF igne s 9 sulcus Ka.c.Ø deducit G faciem D 11 agnosc D\'F agnuscit s 12 ostenditur D adulisc. ΦΨ adolesc. B 13 uere] quae uere XF 15 quo] quod D quid G 16 diabuli s zabuli JCII rigore S 17 restringendae B extinguende s ut] et Ka.c.m2xF 19 percontat G profert DB presest s 20 inpudicitia G 21 hac s, om. B 22 diuitiis D 23 quid—est] spat. uac. in s hoc om. B )

474
esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est.

anima enim, quae peccauerit, ipsa morie- f tur. quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter et facta bona manifesta sunt et, quae aliter se habent, abscondi non possunt. quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos uideris, statim intellegas peccatores; alios autem, qui callide occultant uitia sua, ex sequenti conuersatione cognoscimus.

similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non seruet: et adulescentula feruente cibis corpore de castitate secura est?