Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt atque descendunt, cui dominus innititur lassis porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. sed, sicut non uult mortem peccatoris, tantum ut reuertatur et uiuat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. cui plus dimittitur,. plus diligit. [*]( 4 cf. Cicero Phil. II 30 13 Ezech. 33, 12 17 cf. Gen. 28, 12-13 20 cf. Ezech. 33, 11 21 cf. Apoc. 3, 16 cf. Luc. 7, 47 ) [*]( 1 eius om. S xpo KXF elemosyna GD elymosina e e(aeΦ)le(ιΦΨ)mosy( ιΦΨΒ)nae KQWB eleemosynae S 2 et om. S nest. et cord. S 3 et om. 0 uestigium 0 adque eGK sermo om. 1/1 mode- ratius tpa.r. decoratus e 4 quia om. 0 5 et om. S 6 xpo se fil. gen. D xpm <P se om. GS gen. xpo S saeculum 1/1 7 amiserit Kp.c. perierit B 9 fuisse 1/1 mors finissit s. I. K finissit K finis et D rapuisset S 10 int. solu. B occass. Gp.c. occans, K 11 necessitatem Ka.c.Φ 12 fines G incepit B Iudae-damn. in mg. inf. K 13 exordia] initia KT hiezechiel tp in hiezechihel D ezechielem S 14 liberauit GI/I in om. D quicumque D 16 ista] ita 1/1 17 consc.] ascendunt D 18 lapsis DB fessus 1/1 19 gradus S 20 se uertatur D couuertatur s et] ut 1/1 21 nausam G nausium 1/1 nauseam B )

473

Meretrix illa in euangelio baptizata lacrimis suis et crine, quo multos ante deceperat, pedes domini tergente seruata est. non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos. nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior. quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes iuuenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia.

quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? ornatus iste non domini est, uelamen istud antichristi est. qua fiducia erigit ad caelum uultus, quos conditor non agnoscat? frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur; uidua, quae marito placere desiuit et iuxta apostolum uere uiaua est, ninu naoet necessarium nisi perseuerantiam.

meminit pristinae uoluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et uigiliarum frigore restinguendae sunt. aut loquendum nobis est, ut uestiti sumus, aut uestiendum, ut loquimur. quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.