Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

legimus Iudith — si cui tamen placet uolumen recipere — uiduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sordidatam, quae non lugebat mortuum uirum, sed squalore [*]( 7 Luc. 2, 36 11 cf. Luc. 2, 37 15 cf. III Reg. 17, 8-24 20 cf. Ioh. 12, 24 22 cr. Iud. c. 8-16 \'. ) [*]( 7 lucan D et om. DB 8 phanuhel utroque loco D, altero loco iP fanuel utroque loco K\'J! 9 in om. B 10 ergo] igitur S 11 ad om. iP octnagisimo quarto anno 0 12 sustinuit D 13 in iei. D orationibus D 14 spiritualem uel specialem S nuncupari B attauis V ataui B ab atauis S 15 sarrept. P sarapt. iP sareptanae S 16 eliae S protulit 0 tert. et] et in D ut in S 17 filia <P relinqueret S 18 elemosi. B helemosy. D ely(ιΨ)mosy(ιΦ). ΚΦΨ pugilla iP pugillum K raris W farinae B 19 mensis 1[\' mensae B farinae T 20 rrum.] add. est S paen. KiP poen. D 21 enim om. D uiduae (sc. terra)] uidua DB 22 in iudith DT 23 confecta D ) [*]( 31* )

484
corporis sponsi quaerebat aduentum. uideo armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum. uincit uiros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad uictrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.

Quidam inperite et Debboram inter uiduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret. nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur. et quia dicere poterat: quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mei et fauum ori meo, apis nomen accepit scripturarum \' floribus pasta, spiritus sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens.

JNoomin, quae nobiscum sonat παραϰϰλημένη, quam interpretari possumus \'consolatam1, marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportauit in patriam et hoc sustentata uiatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae uaticinium conpleretur: emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti.

uenio ad uiduam de euangelio, uiduam pauperculam, omni Israhelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus patris et filii confessionem spiritus sancti gratia temperauit et duo minuta misit in gazophylacium