Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

inde est, quod nonnulli uitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi indigestus cibus ructusque conuulsus.

malo apud te, filia, uerecundia parumper quam causa periclitari. quidquid seminarium uoluptatum est, uenenum puta. parcus cibus et sempèr uenter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. pluuia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber praeceps arua subuertit. [*]( 2 cf. Dan. 1, 12. 16 4 cf. Hier. 36 (29), 22 5 cf. Dan. 1, 15 ) [*](1 olera DF manducant frigidioris 0 2 si] sic s danihel DΦΨ 3 sarthaginem G 4 babil. ØB babill Ψ babylonis G senex s senix K1\' nobis-6 enit.] in seruo dei non corporis cultus e corporis eB 5 gratia s 6 enituerit s penituerat Dp.c.m2 animi Y\' qui P ob (ex o m2) quae G 7 firmior s inde—11 loquar om. e unde B pud. uit. s 8 in om. 0 corrunt Ga.e.<P solam et tP 9 stomacum GB,Ka.c. sthomacum Kp.c. 10 moderata D inn.] noxia G (non add. ml) ut quod] hoc quod K1\' quod ut B sentior s 11 gen. membra B 12 nisi] quomodo e sicut D,B in ras. m2 ruptusque conpulsus G malo—pericl. om. e mallo G malui s aput G 13 uerecundii B casu D pereclitaris K pericliteris 1\' periclitati D 14 noluptatis D uen. puta] ut ueninum (corr. m2) uitandum est e cibus] igitur (exp.) cybus (corr.) e uenter semper es 15 praefertur ep.c. P et add. m2 e multum ea.c.m2 16 cot. KDΨΒ quot. ep.c.m2 raro] rarum e 17 in terras desc. B discendit ea.c.m2K0lF terris D terram S imber om. e 18 in praeceps- e,Bp.c.m2 arba G saxa KP )

478

Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit. de scripturis sanctis habeto fixum uersuum numerum; istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine inpleueris. post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. non necesse habes aurum in luto quaerere: multis margaritis unam redime margaritam. sta iuxta Hieremiam in uiis pluribus, ut ad illam uiam, quae ad patrem ducit, peruenias.

amorem monilium atque gemmarum sericarumque uestium transfer ad scientiam scripturarum. ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, uestire cum Ioseph uariis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone dei, ut pretiosa ex illis nouarum. segetum grana dependeant. habes sanctum Exsuperium probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.

Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. illis tribue diuitias tuas, qui non Phasides aues, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, non qui augeant luxuriam. intellege super egenum et pauperem.

omni petenti te da, sed maxime domesticis fidei: nudum uesti, esurientem ciba, aegrotantem uisita. [*](8 cf. Hier. 6, 16 11 cf. Ex. 8, 8 etc. 12 cf. Gen. 37, 8 17 cf. Luc. 16, 9 20 cf. Ps. 40, 2 21 *Luc. 6, 30 cf. Gal. 6, 10 22 cf. Matth. 25, 35-45 ) [*](1 or. tibi B tibi s. I. m2 K 2 ilico] add. et S 3 tuo om. G quieti om. G 4 calatum (calculum D) codd. subtemine DØ 5 repleneris B 6 dumt.] taxat s 7 habes bis s multas de margaritis D 8 sta] ista Ka.c. istam 5P iher. B ier. S illa D 9 patriam GB perducit G 10 sententiam s 12 sim. et ol. com. G similiam D simMam T 13 ierusalem B 14 sermonem K 15 exuperium GDB 16 instruat s 17 mamona GD0 te om. G 18 tuas om. D 19 phasidis B fastidiis s fasides cet. aues] uaues s habes G pane D coemant G,Ka.c.m2xF comedt B comedant cet. expellat s 20 augeat sp luxor. ΚΦΨ int.] add. et G 21 potenti s maxima ad domesticos <P 22 cibo s )

479
quotienscumque manum extendis, Christum cogita. caue, ne mendicante domino tuo alienas diuitias augeas.