Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iuuenum fuge consortia. comatulos, comptos atque lasciuos domus tuae tecta non uideant. cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte uiduarum circumferri libertate. pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet.

omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum ex ancillarum habitu iudicatur. sanctarum uirginum et uiduarum societatem adpete et, si sermocinandi cum uiris incumbit necessitas, arbitros ne deuites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paueas nec erubescas. speculum mentis est facies et taciti oculi cordis fatentur arcana.

uidimus nuper ignominiosum per totum orientem uolitasse: et aetas [*]( 10 I Cor. 6, 12 ) [*]( 1 manus K\'P extendes G mendicantem K,Da.c. mendicando Dp.c. 2 dom.] add. deo S alienis diuitiis B aureas tnas augeas B 3 com- matulos D comatulas s comtos G comptus D comtus s 4 lasciuus DØ pellantur D 5 noxium G psaltr. B psalter. GDt/J psaltricias K (ia ex i m2) P corum G diabuli s zabuli KT 6 syren. Gp.c.m2D si∗∗rin. K seren. ΦΨ sedibus G suis ¥\' 7 ispadonum G exercitum K 8 libertatem GKØP,Da.,\'. 9 inbecillis D aetate s 10 adutitur s libet Gs non libet D non licet KB,\'I\' (e ex ea) licent] libet 0 11 uon om. 0 procuretur Y\' calamistrus B 12 formonsus GK candidus GB 13 adsec. \'P adsaec. GKØ assec. B assecla S, om. D adhaereat S 14 sanctorum Ka.c.Y\' et] ad s 15 incubuerit S incumuit G 16 arb.-fid. in mg. inf. K arbitror D diuites KD diuitas s debites G tantamque G tanteque s 17 pro nec] non D 18 tacito DØ fateantur K archana GDWB uidemus KxIr 19 ign.] add. quendam S per toto (tota K) oriente GKØ per totam orientem \'IF uolutasse D; add. rumorem S )

480
et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur. aliorum uulnus nostra sit cautio; pestilente flagellato stultus sapientior erit. sanctus amor inpatientiam non habet; falsus rumor cito opprimitur et uita posterior iudicat de priori.

fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum uitae huius curricula quis pertranseat, malorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum; sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur, si anno praeterito fama mentita est aut, si certe uerum dixit, cesset uitium, cessabit et rumor.

haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam. o si uideres sororem tuam et -illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in paruo corpusculo ingentes animos, audires totam ueteris et noui testamenti supellectilem ex illius corde feruere. ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso uirginum choro praecinit: cantemus domino; gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.

has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit saluatori. sic dies, sic nox ducitur et oleo ad [*]( 3 Prou. 19, 25 14 cf. Verg. Aen. IY 298 16 cf. Verg. Ceorg. IV 83 20 Ex. 15, 1 ) [*]( 1 incessu G; add. et GD exquaesitae K0 2 adparatus G sardinapalli G sardanapali S 3 cautio] s, l. add. curatio m2 D pestilentes D pestilentiao rp 4 stultus] sapiens rp 5 obpr. GUr 6 priore KXF 7 morsum K,Wa.r. 8 est om. K, in mg. m2 F multitudinem GKW 9 culpa KXF 12 cessit K cessauit GD 13 quo GK quod cet. quid sin. G aliquid KWD quo G,Ka.c.m2, om. rp quod cet. 14 adf. G tota rp tua B uideris KDP,Ba.c.m2 15 choram <P quorum D; add. te S 16 paruulo S animas <P ani- (reliqua epistulae parte amissa) G 17 supp. Drp superlectilem B 18 ludo] edulio K in mg. m2 (in t. ludo m1) B 19 timp. XFB exemplo KP faranne KXF 20 merso S submersum K domino] d B 21 est add. m2 K 22 proiecit Drp mari K psalterias D9 psaltricias KF xpos <P 23 fidicinos rp saluatoris Kp.c.m2rp )

481
lampadas praeparato sponsi expectatur aduentus. imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.