Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Obuiis te manibus excipiam et, ut inepte aliquid ac de Hermagorae tumiditate effutiam, quidquid quaesieris, tecum scire conabor. habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicauit referens honestatem morum tuorum, contemptum saeculi, fidem amicitiae, amorem Christi. nam prudentiam et eloquii uenustatem etiam absque illo ipsa epistula praeferebat.

festina, quaeso te, et haerentis in salo nauiculae funem magis praecide, quam solue. nemo renuntiaturus saeculo bene potest uendere, quae contempsit, ut uenderet. quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro conputa. antiquum dictum est: auaro tam deest, quod habet, quam quodnonhabet-credenti totus mundus diuitiarum estinfidelis autem etiam obolo indiget.