Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uiuebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat: omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaeuus calescit amplexibus. Abraham multo Dauid senior fuit et tamen uiuente Sarra aliam non quaesiuit uxorem; Isaac duplices Dauid annos habuit et cum Rebecca iam uetula numquam refrixit; taceo de prioribus ante diluuium uiris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus; certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum uiginti annos habebat et Sephoram non mutauit. [*]( 3 cf. II Cor. 3, 6 15 cf. Deut. 34, 7 ) [*]( 1 calefiere (ie ex i) K caleferi lca.c. itaque om. P filiis ZDlc 2 ysri B istrahel (t eras.) K abisac KlkW abysac B abisai D somanitis H sumanites K sunamites V sunamitis P (ex sanamitis) ZDk sunamitis nomine B qui H 3 non Ka.c.H 4 atillan. KW athellin. H catilin. k attellariorum in ras. m2B ludrica Pa.c.ZD lidigra H 5 fragidus H senes Ka.c.mSDB senis 112 sene W amplexu 2 adulisc. KHPW adolesc. B 6 bersabee K bersabeae DkV bersabae 11,2 (corr. bethsabae m2) bersabe (r ex t) B bhetsabe et P bethsabee S abigea Ka.c.m2 abigal Kp.c.m2H abigail cet. 7 eius s. 1. m2B qui (exp.) P, om. IDk 8 et in PZDkB tant.] adolescentule tanto Bp.c.mS tanto adolescentulae S 9 grandebus D, om. H caliscit H amplexus P anpleximus H 10 tamen ex tum 2 uidente Pa.c. sara 1\' isac K,Wp.r. isahac (h exp.) P ysahac B 11 annus (ex ann m2) H et cum s. I. P cum s. I. m2B 12 rerrixerit P rerriguit B friguit S 13 senibus H sed] add. ne (del.) k iam pene H iam om. P carios. (ar in ras. m 2) B curios. 2 curuos. D coros. lc 14 artibus 7/,2\'a.c. quaesiuere ZDk conplexos H arnpleius B 15 istrahelitici K CXX HZDk cent. et uig. S annus II hebebat Ka.c.m2 16 sepphor. (ex seppor.) P seffor. K\'lF sefor. B mutabit Za.r.; add. uxorem s. 1. m 2B )

416

Quae est igitur ista Somanitis uxor et uirgo tam feruens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non prouocaret? exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias et pacificus bellatoris uiri narret amplexus: posside sapientiam, posside int.ellegentiam. ne obliuiscaris et ne declinaueris a uerbis oris mei et ne dereliqueris eam et adprehendet te; ama illam et seruabit te.

principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intellegentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te. omnes paene uirtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseuerantia, uisitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.