Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum ergo hoc uidissem, in ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obuoluerent et efferrent. illique contra murmurantes dicere: \'si scindere uoluerat, iustum erat, ut aliud daret uelum atque mutaret! quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum et ilico esse missurum. paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum uelum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum.

nunc autem misi, quod potui repperire, et precor, ut iubeas presbytero ipsius loci suscipere uelum a lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istius modi uela, quae contra religionem nostram ueniunt, non adpendi. decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem et uti scrupulositate, quae [*]( 3 quia eras. B, om. S murmu(oAml)rari Aa.c.m2D 4 quia quando S simul s. I. D 5 ubi ASa.r. 6 anablatha g 7 quis B fluid D locutus Aa.c.m2D 8 essem Da.c. esset ecclesia D 9 ei. in for. B 10 depinctum Aa.c.D xpiani Bp.c.m2 12 uid.] add. et detestatus essem S 13 scindi Ba.c. 14 cons(scS)ilium dedi BS 15 eum Aa.c.m2D offerrent Ba.c.m2 illicque B dicere scripsi dicerent codd. dixerunt S 16 darem S uelum om. B 18 esse I. m2 B comissurum B 19 obtimum AB mittere pro eo S eo] eum Aa.c.mS 20 cipro BS 21 reperire DBS et nunc precor B pbros S ipsius] eiusdem g 22 latore S (fortasse recte) qui-missus Ba.c.m2 23 legionem Aa.c.m2 25 et uti scripsi et B (ut m2) nt ADS scrupnlositatem tollat BS )

412
digna est ecclesiae Christi et populis, qui tibi crediti sunt. Palladium uero Galatam, qui quondam carus nobis fuit et nunc misericordia dei indiget, caue, quia Origenis heresem praedicat et docet, ne forte aliquos de populo tibi credito ad peruersitatem sui inducat erroris. [*](1 indigna BS ecclesia S populi S tibi om. D 2 pala- dium S uere S galatham (-an S) BS nob. car. S 8 dei mis. BS indigit AD heresim orig. S heresim Ap.c.m2D (ex herem m2) S 5 err.] add. opto, ut ualeatis in domino S explicit ad ohannem D < )

413
LII. AD NEPOTIANUM PRESBVTERUM.

Petis, Nepotiane carissime, litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi breui uolumine digeram praecepta uiuendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta uel monachus coeperit esse uel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne

e = Parisinus nouv. acq. lat. 446 s. VI (continet p. 417, 5 aduleseentia-12 metit; 422, 11 mensuIum-15 pessimae; 430, 9 nestes-14 gloriari; 431, 9 nec rustieus-13 peccatricem; 434, 2 numquam uinum-4 propinare; 434, quidquid-436, 12 per noctem).

G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII (a p. 426, 13 doceas usque ad finem; exciderunt p. 432, 1-riola-437, 9 pr. aut).

K = Spinaliensis 68 s. VIII.

If = Monacensis lat. 6299 s. VIII-IX.

P = Cenomanensis 126 s. IX.

2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX.

D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X.

N = Casinensis 295 s. X. k = Vaticanus lat. 650 s. X.

Ψ= Augustodunensis 17 A s. X (usque ad p. 422, 5 sustentor).

B = Berolinensis lat. 18 s. XII. [*]( 2 ad neputianum e ad nepotianum quomodo (comodo K) in clericattt (-to 1[\') uiuere debeat Ki\' incipit eius ad quendam. incipit epl hieronimi ad nepotianum H eiusdem ad nepoc(t s. J.)ianum presbi(y s. l.)terum P epta ad nepotianum ptir de institucione clericatns Z epistola (om. k) sancti hieronimi presbyteri (om. k) ad nepotianum ptirum de nita clericorum et monachorum (add. liber praeceptorum k) Dk epia hier pbri ad nepotianum de uita uel habitu clericorum N iheronimi ad nepotianum de istitutione (stc) clericorum B; titulus cum initio epistulae periit in G; Hieronymi nomen exhibent tituli in HDNkB 3 ante Petis praemittunt hieronimus nepotiano su > salutem 2 hieronimus fratri nepociano pbro B petis a me HlDNkB car.] add. et (eras.) K et s. l. mZK 4 breue H 5 his HN uel mon. om. N 6 ceperit Za.c.NB uel om. N nec HDk,ZBa.r. )

414

ad diuersa uitiorum diuerticula rapiatur. dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lasciuientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad auunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.

sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus. nunc iam cano capite et arata fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus frigidus obsistit circum praecordia sanguis. unde et in alio loco idem poeta canit: omnia fert aetas, animum quoque et post modicum: nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim iam fugit.