Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uidebimus enim eum, sicuti est. hoc enim propter gloriam, quae ibi reuelanda est sanctis eius, dictum est, sicut et in alio loco legimus: a gloria in gloriam; cuius gloriae iam in isto saeculo sancti arrabonem et portiunculam susceperunt: primus Moyses, cuius fulsit facies ualde et radiabat ueluti fulgor aut sol; secundus Helias igneo curru raptus in caelum et ignis detrimenta non sentiens; Stephanus lapidabatur et faciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur.

hoc autem, quod in paucis diximus,. de omnibus intellegendum, ut inpleatur illud, quod scriptum est: omnis, qui sanctificat semet ipsum, inter beatos numerabitur. beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt.

Cum haec ita se habeant, dilectissime, custodi -animam tuam et desine circa nos murmurare; dicit enim scriptura diuina: nolite murmurare ad inuicem, sicut quidam murmurauerunt et a serpentibus perierunt. magis adquiesce ueritati et dilige diligentes te et ueritatem. deus autem pacis praestet nobis iuxta suam clementiam, ut conteratur satanas sub pedibus Christianorum et abiciatur omnis [*]( 3 »1 Ioh. 3, 2 8 *ir Cor. 3, 18 10 cr. Ex. 34, 29-35 11 cf. IV Reg. 2, 11 12 cf. Act. 6, 15 15 ? 17 *Matth. 5, 8 20 *I Cor. 10, 9-10 23 cf. Rom. 16, 20 ) [*](2 non int. om. S 6 enim eam om. D 7 perropter D 8 gloria] gloriam D 9 arrob. Aa.c.mZD arab. B 10 primus eorum S moi- ses S 11 fulgur Ap.c.m2DB aut) et S sec.) sed B elias A 13 lapidatur AD omnibus B ominibus Aa.c.m2 hominibus cet. 14 est int. B int. est S 16 se ipsum S 17 quoniam BS 18 habent Aa.c.mS custodi-22 dil. te et in mg. m2 B 19 circa] contra S murmu(oA) rari Aa.c.m2D 20 quidem Aa.c.m2D 22 dilige] diligens AD dilige nos salt. et] at Da.c. 24 sathanas ABS )

411
occasio peruersa, ne scindatur in nobis uinculum caritatis et pacis et rectae fidei praedicatio.

Praeterea — quia audiui quosdam murmurare contra me — quando simul pergebamus ad sanctum locum, qui uocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et uenissem ad uillam, quae dicitur Anablata, uidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem et interrogassem, qui locus esset, didicissemque esse ecclesiam et intrassem, ut orarem, inueni ibi uelum pendens in foribus eiusdem ecclesiae tinctum atque depictum et habens imaginem quasi Christi uel sancti cuiusdam; non enim satis memini, cuius imago fuerit.