Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Praeterea — quia audiui quosdam murmurare contra me — quando simul pergebamus ad sanctum locum, qui uocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et uenissem ad uillam, quae dicitur Anablata, uidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem et interrogassem, qui locus esset, didicissemque esse ecclesiam et intrassem, ut orarem, inueni ibi uelum pendens in foribus eiusdem ecclesiae tinctum atque depictum et habens imaginem quasi Christi uel sancti cuiusdam; non enim satis memini, cuius imago fuerit.

cum ergo hoc uidissem, in ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obuoluerent et efferrent. illique contra murmurantes dicere: \'si scindere uoluerat, iustum erat, ut aliud daret uelum atque mutaret! quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum et ilico esse missurum. paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum uelum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum.

nunc autem misi, quod potui repperire, et precor, ut iubeas presbytero ipsius loci suscipere uelum a lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istius modi uela, quae contra religionem nostram ueniunt, non adpendi. decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem et uti scrupulositate, quae [*]( 3 quia eras. B, om. S murmu(oAml)rari Aa.c.m2D 4 quia quando S simul s. I. D 5 ubi ASa.r. 6 anablatha g 7 quis B fluid D locutus Aa.c.m2D 8 essem Da.c. esset ecclesia D 9 ei. in for. B 10 depinctum Aa.c.D xpiani Bp.c.m2 12 uid.] add. et detestatus essem S 13 scindi Ba.c. 14 cons(scS)ilium dedi BS 15 eum Aa.c.m2D offerrent Ba.c.m2 illicque B dicere scripsi dicerent codd. dixerunt S 16 darem S uelum om. B 18 esse I. m2 B comissurum B 19 obtimum AB mittere pro eo S eo] eum Aa.c.mS 20 cipro BS 21 reperire DBS et nunc precor B pbros S ipsius] eiusdem g 22 latore S (fortasse recte) qui-missus Ba.c.m2 23 legionem Aa.c.m2 25 et uti scripsi et B (ut m2) nt ADS scrupnlositatem tollat BS )

412
digna est ecclesiae Christi et populis, qui tibi crediti sunt. Palladium uero Galatam, qui quondam carus nobis fuit et nunc misericordia dei indiget, caue, quia Origenis heresem praedicat et docet, ne forte aliquos de populo tibi credito ad peruersitatem sui inducat erroris. [*](1 indigna BS ecclesia S populi S tibi om. D 2 pala- dium S uere S galatham (-an S) BS nob. car. S 8 dei mis. BS indigit AD heresim orig. S heresim Ap.c.m2D (ex herem m2) S 5 err.] add. opto, ut ualeatis in domino S explicit ad ohannem D < )

413