Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem episcopum et sanctum Theopropum, ut ecclesiis Cypri, quae iuxta se erant, ad meae autem paroeciae uidebantur ecclesiam pertinere, eo quod grandis esset et late patens prouincia, ordinarent presbyteros et Christi ecclesiae prouiderent. numquam autem ego ordinaui diaconissas et ad alienas misi prouincias neque feci quidquam, ut ecclesiam scinderem.

quid ergo tibi uisum est sic grauiter intumescere et iactari contra nos pro opere dei, quod in aedificationem et non in destructionem fratrum factum est? sed 6t illud uehementer admiratus sum, quod meis locutus es clericis adserens te per sanctum presbyterum et abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, he quemquam ordinarem, et ego hoc pollicitus sim dicens: \'numquid iuuenis sum aut canones ignoro?\'

audi igitur ueritatem in sermone dei, me hoc nec audisse nec nosse nec istius sermonis penitus recordari. suspicatus autem sum, ne forsitan inter multa quasi homo oblitus essem, et ob [*]( 15 cf. II Cor. 10, 8. 13, 10 21 cf. Ioh. 17, 17 ) [*]( 1 ordinaueram S paroeciam (m exp.) A parroechia (e eras.) B parrochia S 2 sit] sunt A cipri ABS 4 comunionis BS 5 conpr. om. S 6 poteramus salt. et om. S ypod. S yppod. AD ipododiachonos (do exp.) B 7 coort. Ba.c. cohart. A coart. D 8 phylonem S teopropum A theoprobum B 9 in eccl. S cipn ABS parroechie B parrochiae S 10 esse AD 11 prouincie D 14 scinderem (scin in ras. m2) B uis. e. sic gr.] tam gr. uis. e. sic B uis. est] uidetur S 16 destructione AD 17 ammiratus BS 18 abbam AD 19 ne quemq.] nequaq. S ut nequaq. Ba.c.m2 ut ne quemq. Bp.c.m2 20 sim] sum BS sum] sumus Aa.c.D canonis Aa.c.m2D 22 suspicatur Aa.c.mJS sum autem S sum B 23 ob hac A hanc ob B )

399
hanc causam sanctum Gregorium sciscitatus et Zenonem presbyterum, qui cum eo est. e quibus abbas Gregorius respondit se hoc penitus ignorare. Zeno autem dixit, quia, cum ei presbyter Rufinus nescio qua alia transitone loqueretur, etiam hoc dixerit: \'putasne aliquos ordinaturus est sanctus episcopus?\' et hucusque stetisse sermonem.

ego autem Epiphanius nec audiui quicquam nec respondi. unde, dilectissime, non te praeueniat furor nec occupet indignatio nec frustra mouearis et aliud dolens te uertas ad alia et peccando occasionem inuenisse uidearis. quod propheta deuitans dominum precatur dicens: ne declines cor meum in uerba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.

Illud quoque audiens admiratus sum, quod quidam, qui solent ultro citroque portare rumusculos et his, quae audierunt, semper addere, ut tristitias, ut rixas inter fratres concitent, te quoque turbauerunt et dixerunt tibi, quod in oratione, quando offerimus sacrificia deo, soleamus pro te dicere: \'domine, praesta Iohanni, ut recte credat\'.

noli nos in tantum putare rusticos, ut haec tam aperte dicere potuerimus. quamquam enim hoc in corde meo semper orem, tamen, ut simpliciter fatear, numquam in alienas aures protuli, ne te uiderer parui pendere, dilectissime. quando autem conplemus orationem secundum ritum mysteriorum, et pro omnibus et pro te quoque dicimus: \'custodi [*]( 9 cf. Rom. 7, 8 11 *Ps. 140, 4 ) [*](1 sciscitatis Aa.c.mSD; add. sum g 2 eo om. D abb A abba D resp.J ei 2f 3 zenon B 4 ruffinus S quae BS 5 ordinaturos D episc.] epiphanins S 6 cpypb. DS 7 dil.] ihl me Aa.c.m2 te om. S 8 praeueniet AD ■ alt. nec] ne Engelbrecht 9 ad alia (ex aliud) te uertas S alt. et] ut s peccandi B 10 deu. pr. BS 11 non S declinas D 13 amm(mS)ivatUS BS qui om. S 14 ultra citraque Bp.e.m2 ultro utroque Aa.e.m2 rumosc. Aa.e.m2D audi- erint B 15 semp.] add. aliquid £ alt. ut] et BS concitent Sp.c. concertent cet, 16 turbauerint BS dixerint BS tibi om. S 17 soliamus Aa.c.m2D dicere pro te S 19 haec] hoc S hoc om. B 20 meo] meo ob B 22 compleamus (a exp.) B ritum] usum n mist. AB )

400
illum, qui praedicat ueritatem\' uel certe ita: \'tu praesta, domine, et custodi, ut ille uerbum praedicet ueritatis\', sicut occasio sermonis se tulerit et habuerit oratio consequentiam.

quapropter obsecro te, dilectissime, et aduolutus pedibus tuis precor: praesta mihi et tibi, ut salueris, sicuti scriptum est, a generatione peruersa; et recede ab heresi Origenis et a cunctis heresibus, dilectissime. uideo enim, quod propter hanc causam omnis uestra indignatio concitata sit. quod dixerim uobis: \'Arrii patrem et aliarum hereseon radicem et parentem laudare non debetis\'. et cum uos rogarem, ne ita erraretis, et monerem, contradixistis et ad tristitiam atque lacrimas adduxistis, non solum autem me, sed et alios plurimos catholicos, qui intererant.

et, ut intellego, haec est omnis indignatio et iste furor et idcirco comminamini, quod mittetis aduersum me epistulas et huc illucque sermo uester discurrat, et propter defensionem hereseos aduersum me odia suscitantes rumpitis caritatem, quam in uos habuimus, in tantum, ut feceritis nos etiam paenitentiam agere, quare uobis communicauerimus, ita Origenis errores et dogmata defendentes.

Simpliciter loquar: nos, secundum quod scriptum est, nec oculo nostro parcimus, ut non effodiamus eum, si nosscandalizauerit, nec manui nec pedi, si nobis scandalum fecerint. et uos ergo, siue oculi nostri siue mamis siue pes fueritis, similia sustinebitis. quis enim catholicorum possit aequo animo sustinere et eorum, qui fidem suam bonis [*]( 6 cf. Matth. 17, 17 etc. 21 cf. Matth. 5, 29-30 etc. ) [*]( 1 praesta michi S 3 occansio (n exp.) A se tul.] retull(lD)erit Aa.c.m2D 5 praesta] da S sicut B 6 ab] ad B heresim Aa.c.D 7 eresibus Aa.c.m2D 8 omnes ADa.c. nostra S dixerit Aa.c.m2 9 heresum B radicem om. S 11 ad BS, om. AD me ad S lacrimam S 12 autem del. m2B 13 pr. et] om. D, inde S 14 mittitis AD mittatis Bp.c.m2 15 pr. et] ut S 16 hereos Ba.c.m2 heseos D adiaersum A suscitantis Aa.c.m2D 19 erroris Aa.c.mS defendentis Aa.c.m2D 20 loquor S 21 fodiamus D 22 manu AD alt. neque AD scand. nobis B 23 fecerit AD pedis A (pedes m2) D )

401
operibus exornant, ut audiant Origenis doctrinam atque consilium et credant praeclarae illius praedicationi: (non potest filius uidere patrem neque spiritus sanctus uidere filiiim\'?

haec in libris rcspl ap/wv scribuntur, his uerbis legimus et ita locutus est Origenes: sicut enim incongruum est dicere, quod possit filius uidere patrem, sic inconsequens est opinari, quod spiritus sanctus possit uidere filium.

illud quoque quis Origene dicente patiatur, quod animae angeli fuerint in caelis et, postquam peccauerint in supernis, deiectas esse in istum mundum et quasi in tumulos et sepulchra sic in corpora ista relegatas poenas antiquorum luere peccatorum et corpora credentium non templa Christi esse, sed carceres damnatorum?