Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es rescribere, quem plagiatorem esse eius non dubium est, saepe Euagrius presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. cui ille respondit: \'ego nihil timeo\'. dicit se a domino suo fuisse dimissum et, si uobis placet, ecce hic est; transmittite eum, quo unltis. arbitror me non peccare, si hominem uagum non sinam longius fugire. quapropter quia ego in hac solitudine constitutus non possum agere quod iussisti, rogaui carissimum mihi Euagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur. [*]( 1 poll. posco B ind. michi B 2 multis 111 (corr. m2) ne 7) sic om. B ait Mp.c. 3 incipiat C incipit S sibi] add. plus s 4 es om. L rescribe Za.c. scribere CB 5 esse eis C eius esse B sis euagr. B 6 esse C praesentem DlII (m exp.), C 8 fuisse] esse B 9 transmitto M (o ex e m2), C eum om. s arbitror LΣΒΒ in hoc arb. cet. 10 fugire L,ΣΒα.c. fugere cet. quam (m cras.) praeter L 11 hanc L 12 mihi] meum 33 13 proseq.] add. obto te ualere in domino B cupio te ualere in ipo S epits hler ad florentinum de ortu amicitiae M )

24

VI. AD IULIANUM DIACONUM AQVILEIAE.

Antiquus sermo est: \'mendaces faciunt, ut nec uera dicentibus credatur\'; quod mihi ego a te obiurgatus de silentio litterarum accidisse uideo. dicam: \'saepe scripsi, sed neglegentia baiulorum fuit\'? respondebis: \'omnium non scribentium uetus ista excusatio est\'. dicam: \'non repperi qui epistulas ferret\'? dices hinc illuc isse quam plurimos. contendam me etiam his dedisse? at illi, quia non reddiderunt, negabunt et erit inter absentes incerta cognitio.

quid igitur faciam? sine culpa ueniam postulabo rectius arbitrans pacem loco motus petere, quam aequo gradu certamina concitare; quamquam ita me iugis tam corporis aegrotatio quam animae aegritudo consumpsit, ut morte inminente nec mei paene memor fuerim. quod ne falsum putes, oratorio more post argumenta testes uocabo. [*]( 3 cf. Aristoteles apud Diog. Laert. V 1, 11 ) [*](21 = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*]( 2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*]( 99 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](B = Beivlinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad iulianum diaconum aquileiae LZfBDMCB incipit ad iulianmn diai aquilensem 91 ad beatum iulianum diač aquilienscm F; Hieronymi nomen exhibent tituli in codd. praeter 91 3 anticus L,F (u ex 0) nec sibi S 4 credantur M,B (corr.) a te ego C a te 91 ego M 6 respondebit F,D (corr. m2) non s. I. B quam uetus F 7 reperi 2 (corr.), 93 ferre F dicens VLF dehinc B 8 istuc S me] ne L dum me 91F 9 dederunt VIF negabant 2p.c. 11 pacem om. C motus UFD mutum C motum S mutus cet. 12 quamque FS me] ne F corporis UF corpore (corr. ВMm2) cet. 14 paene] . bine (?) 91 bene ex pene m2 B ememor L quo F putas (corr.) fВD 15 orat.—uoc.] 6 litt. prorsus euanidae in 9t )

25

Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui, cum mecum heremum uellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. uerum omnem culpam praesens uerbositas excusabit. nam, ut ait Flaccus in satura: omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos rogati ut numquam cantent, iniussi numquam desistant. ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut e contrario incipias rogare, ne scribam. sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo te primum nuntiante in eo permanere, quo coeperat.