Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

rursum in consequentibus: sed unusquisque, ait, proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius autem sic. quam sententiam nos exponenteshaecintulimus: quid, inquit, uelim, perspicuum est. sed quoniam in ecclesia diuersa sunt dona, concedo et nuptias, ne uidear damnare naturam. simulque considera, quod aliud donum uirginitatis sit, aliud nuptiarum.

si enim eadem esset merces nuptarum et uirginum, numquam dixisset post praeceptum continentiae: \'sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius autem sic\'.ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecusdiuersitas.