Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias? aurum uirginitatem, argentum diximus matrimonium. centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra et de una exposuimus semente generari, licet multum in numero differat. et quisquam tam iniquus lector. erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu iudicet? et certe multo clementiores erga coniugia fuimus omnibus paene Latinis et Graecis tractatoribus, qui centesimum numerum ad.martyras referunt, sexagesimum ad uirgines, tricesimum ad uiduas. atque ita fit iuxta illorum sententiam, ut de bona terra et de patris familiae semine excludantur mariti.

uerum in principio cautus, in reliquis forsitan inprouidus fuerim: nonne post partitionem opusculi, cum ad quaestiones uenirem, statim intuli: uos quaeso, utriusque sexus uirgines et continentes, mariti quoque [*]( 22 adu. Iou. 1 4 ) [*]( 1 ang. et trib.] angustiis tribulationum 8 et] et in AD sunt lIB 2 quantoque] quanto D quamque B quia quanto S 3 ex parte Aa.c.m2D 4 maior A et] est Kl\' 5 num. cent. qu. dil. AD 6 transferuntur Aa.c.D dextram EK?J\':l\' -teram cet. et om. AD 7 hisdem EKX1 his AD 8 nuptiae BT 10 damnant Kp.c.Ya.c. 11 centens. K 12 sexagens. K pr. et] in 3 tricens. Ea.c.K exp. et de uno (una S) ADs ali. una] uno A?JD 13 multo A diff. in num. A£!D 14 quis um(n)quam A,II$p.c. quis hunc quam D quis B 15 sensu me ](\'l\'B indicet D 17 centena. K martyras EK,IIa.c.m2 -res cet. sexagens. K 18 tricens. EK fit] fit ut A 19 alt. de om. AD familias AD 20 uerum] add. ne VB forsitam D forsan II 21 post s. l. E 22 uos] uox D queso ex que m2 B )

355
et digami, ut conatus meos orationibus adiuuetis. cunctorum in commune Iouinianus hostis est? quorum orationibus indigeo et quos adiutores mei operis precor, eos possum Manichei errore damnare?