Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Grande piaculum, euersae sunt ecclesiae, orbis audire non potest, si mundiorem uirginitatem diximus esse quam nuptias, si parem numerum inpari subiecimus et ueteris testamenti typos euangelicae ueritati profecisse monstrauimus! cetera, quae in libro nostro reprehensa sunt, uel leuiora puto uel ad eundem sensum pertinentia; unde ad ea respondere nolui, ne et libelli excedere magnitudinem et tuo uiderer ingenio diffidere, quem patronum causae meae ante habui, quam rogarem.

igitur hoc extrema uoce protestor, me nec damnasse nuptias nec damnare; respondisse aduersario, non meorum insidias formidasse. uirginitatem autem in caelum fero, non quia habeo, sed quia miror, quod non habeo. ingenua et uerecunda confessio est, quo ipse careas, id in aliis praedicare. numquid, quia graui corpore terrae haereo, auium non miror uolatus nec columbam praedico, quod radit iter liquidum celeris neque commouet alas?

nullus se decipiat, nemo blando adulatore praecipitet. prima est uirginitas a natiuitate, secunda uirginitas a secunda natiuitate. non est meus sermo, antiqua sententia est: nemo potest duobus dominis seruire, carni et spiritui. caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec inuicem sibi aduersantur, ut non, quae uolumus, illa faciamus. quando [*](15 Verg. Aen. V 217 19 Matth. 6, 24 20 cf. Gal. 5, 17 ) [*]( 3 parem] imparem (im exp.) 3 inpare K 4 typus Ep.c.m2 5 pnta AD 6 pr. ad om. D, s. I. m2A pestilentia D nol. resp. 3 7 ne et libelli] noui belli (b ex u) D pr. et om. A excidere K,E1\'a.c.m2 excederem AJIi 8 difficere Ka.c.m2 deficere \'1\' 9 rogare K,Ya.c.m2 hac šp.c. 11 eorum Ap.r. autem s. I. 8 12 pr. habeo] habeam S alt. quia] add. magis KAD\'lr,Rip.c. mirer S 13 inuerecunda B quod KD,ASa.c. quid lI\'a.c. cares %p.c. 14 haereo] hcbreo Y\'a.r. oneror Sp.c. oneror (exp. A) hereo AD,IIp.c.m2 15 mirabor B radat ?\'p.c. gradiatur AD graditur TIp.c.m2 16 celeris EK celeri ?,a.c. celer A celeres cet. 17 adulatori IP; add. se AD,IUBp.c.m2 praecipit et \'I\' a nat.] a prima nat. Sp.c. 18 sec. est uirg. B 19 non potestis B domini D 20 spiritu D 21 et spir.] spiro TIB spiro autem AD sibi inu. <3 22 quaecumque Jla r. ) [*]( LIV. Hieron, Epist. I. ) [*]( 25 )

386
aliquid tibi asperum uidetur in nostro opusculo, non ad mea uerba respicias, sed ad scripturam, unde mea tracta sunt uerba.

Christus uirgo, mater uirginis nostri uirgo perpetua, mater et uirgo. Iesus enim clausis ingressus est ostiis; in sepulchro eius, quod nouum et in petra durissima fuerat excisum, nec ante quis nec postea positus est; hortus conclusus, fons signatus, de quo fonte manat fluuius ille iuxta Amos, qui inrigat torrentem uel funium uel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabamur; spinarum, quae suffocabant sementem patris familiae.

haec est porta orientalis in. Hiezechiel, semper clausa et lucida et operiens in se uel ex se proferens sancta sanctorum, per quam sol iustitiae et pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur et egreditur. respondeant mihi, quomodo Iesus clausis ingressus est ostiis, cum palpandas manus et latus considerandum et ossa carnemque moristrauerit, ne ueritas corporis fantasma putaretur, et ego respondebo, quomodo sancta Maria sit et mater et uirgo: uirgo post partum, mater ante, quam nupta.