Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Transeamus ad reliqua - epistolari enim breuitate festinat oratio-: dico, inquit apostolus, innuptis et uiduis: bonum est eis, si sic permanserint ut ego. si autem non se continent, nubant: melius est enim nubere quam uri. quod capitulum nos sic interpretati sumus:

postquam nuptis concesserat usum coniugii et ostenderat se, quid uellet quidue concederet, transit ad innuptas et uiduas et sui proponit exemplum et felices uocat, lsi \'sic permanserint; si autem non se continent, nubant.\' id ipsum, quod supra: \'propter fornicationes autem\' et: \'ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram\' reddit causam, cur dixerit: \'si non se con-tinent, nubant\': \'melius est enim nubere quam uri.\' ideo melius est nubere, quia peius est uri.

tolle [*]( 2 I Cor. 7, 5 5 *I Cor. 7, 6 9. 15 *I Cor. 7, 8—9 12 adu. Iou. I 9 17 *I Cor. 7, 2 18 I Cor. 7, 5 19 1 Cor. 7, 9 ) [*]( 1 incontinentiae d id s. I. 3 3 dixit śa.l\'. musa. EIiYf mus. cet. 4 uocari Ilp.c.m2xl\' 5 dico autem AD iuxta-iuxtaJ secundUIll-secundum н.AD\'l\',B in ras. m2 G ct om. S mihi in ras. m2 B 7 sensu D 8 epistolaris sa.r.d epistu(o)lae K\'I\' enim OM. K breuitatcm %a.r. ad breuitatem d breuitati Ap.c.m2 10 est] esse d permanserit D ut] sicut et B se non AD 11 enim om. DB 12 nup(b)tiis EAdD 13 consenserat d se] ipse S uellet B in ras. m2 uelit KII\'l\' 14 quidue] quid § innuptas EB,IIa.r. nuptias d nuptas eet. 15 ex. prop. 3 16 se non AD 17 id ips.-20 nubant B in mg. id] ad A ipsum] add. dicens \'/\' fornicationes EKi3\'l\' -nem cet. (cfp. 371, 18) 19 redd. caus.] sed dicit quae causam reddidit quae causas d reddit EIIsB redditque cet. se non 3 20 enim om. d 21 ideo-uri] om. d, in mg. D pr. est] es Ea.c., om. A )

380
ardorem libidinis, et non dicet: \'melius est nubere\'. \'melius\' semper ad conparationem deterioris respicit, non ad simplicitatem inconparabilis per se boni, uelut si diceret: melius est enim unum oculum habere quam nullum.

et post paululum, cum apostropham fecissem ad apostolum, intuli: si per se nuptiae bonae sunt, noli eas incendio conparare, sed dic simpliciter: bonum est nubere. suspecta est mihi bonitas eius rei, quam magnitudo alterius mali malum esse cogit inferius.ego autem non leuius malum, sed simplex per se bonum uolo.