Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque in commentariolis meis eiusdem apostoli carpitur, in quibus dixi: uerum ne quis putet ex eo, quod sequitur: \'ut uacetis orationi et iterum ad id ipsum\', apostolum hoc uelle et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert: \'ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram\'.

pulchra nimirum indulgentia: \'et iterum ad id ipsum\'! quod erubescit suo uocare nomine, quod temptationi praefert satanae, quod causam habet incontinentiam, laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse, qui scripsit: \'hoc autem\', inquit, \'dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium\'? et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eodem modo bt secunda et tertia matrimonia concedantur?, et reliqua.

quid hic locutus sum, quod non apostolus dixerit? nimirum illud: quod er.ubescit suo uocare nomine? ego arbitror, quando dicit \'ad id ipsum\' et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed uerecunde ostendere. an quia sequitur: quod temptationi praefert satanae, quod [*](5 adu. Iou. I 8 6. 10. 20 *I Cor. 7, 5 8 I Cor. 7, 5 14 *I Cor. 7, 6. ) [*]( 1 curae KII, 1\'p.c.m2 non] num Ila.c.W quod B 2 aut] at Ba.c. 4 quoque] add. quod d 5 dixit K.iaa.r. 6 ut orn. B uacetis (aceti in ras. m2) B addit ipsum K\'l\' ad ipsum D reuertimini in id ipsum B ad id ipsum reuertimini S 7 uelle hoc AD 10 iterum] add. reuertimini 5 11 uocare in ras. m2 B uocari \'l\' temptationem \'I\' 12 hab. inc. in ras. m3 B iucontinentiae d incontinenti Ilp.r. 13 ipse se 3 seJ rem B scripsit] s. I. add. i scribit S 14 autem om. AD dico inquit S 15 iuxta] secundum S muss. EK,¥a.r. mus. eet. non uoc.] inuocare D non uocari IIp.c. 18 quid hoc D et quid hic d ap. non A3DY 19 quod illud d erubescat W erubuit B uocari \'I\' ego (e in ras. m2) B ergo A 20 ad om. d id om. K&Dtacet (ta in ras. mZ) B 22 temptatiouem AdD,$p.c. praefert] add.ferri (exp.)% habet causain AD causam (sam in ras.m2) B )

379
causam habet incontinentiam?

nonne alio uerborum ordine id ipsumest:ne temptet uos satanaspropterincontinentiam uestram? an quia dixi: et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum? quod si durum est, inputetur apostolo, qui ait: hoc autem dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, et non mihi. qui excepto praepostero ordine nec sensum nec uerba mutaui.