Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Christiani interdum pudoris est etiam apud amicos tacere et humilitatem suam magis silentio consolari quam retractando ueteres amicitias ambitionis crimen incurrere. quamdiu tacuisti, tacui nec expostulare umquam super hac re uolui, ne non amicum quaerere, sed potentiorem uiderer expetere. nunc autem prouocatus officio litterarum primas semper partes habere temptabo et non tam rescribere quam scribere, ut et uerecunde hucusque tacuisse et uerecundius loqui coepisse cognoscar.

De opusculis meis contra Iouinianum quod et prudenter et amanter feceris exemplaria subtrahendo, optime noui. sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex urbe uenientes mihi eadem lectitarint, quae se Romae excepisse referebant. in hac quoque prouincia iam libri fuerant diuulgati et, ut ipse legisti, nescit uox missa reuerti.