Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Opusculorum-meorum, quia plurima euolauerunt de nidulo suo et temerario editionis honore uulgata sunt, nihil misi, ne eadem forsitan mitterem, quae habebas. quodsi exemplaria libuerit mutuari, uel a sancta Marcella, quae manet in Auentino, uel a LQth temporis nostri, Domnione, uiro sanctissimo, accipere poteris. ego autem opperiens praesentiam tuam aut totum dabo, cum adfueris, aut, si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam.

scripsi librum de inlustribus uiris ab apostolis usque ad nostram aetatem imitatus Tranquillum Graecumque Apollonium et post catalogum plurimorum me quoque in calce uoluminis quasi abortiuum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit, usque ad quartum decimum annum Theodosii principis quae scripserim, breuiter adnotare: quem [*]( 2 cf. Dan. 9, 23. 10, 11 8 cf. Ps. 131, 7 ) [*]( 1 nom.] munus ea.c.m2D muneris C uaticinio S 2 praedist. JB2 quoque] quamquam 6a.c.m2D danihelum FJ -ielem Z -ihel (-iel B) cet. 3 uir. des. I uirum om. D 4 cius om. JZ scire in mg. B desiderabat J2 -auit cet. ita 2 5 est depr. 6DC est exortata F exortata (add. s. l. fuerat m2) 2 exhortata J hortata est B facio] reliqua om. FJS 6 uestro D 7 nos dit. S 8 cons. nostra S 9 dom.] add. saluatoris e (s. l. m2), B 11 uolauerunt B nilo C 14 mutari D 15 lot C nostri (s. l.) temp. B dompnione B domnine Ga.c.m2 16 operiens coda. 17 tot. tibi S 23 dec. quart. S 24 teodosii B )

347
librum cum a supra dictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, -paulatim scribi faciam, si uolneris. t