Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum ergo haec non possint carnaliter accipi — absurdum quippe est per duodecim milia stadiorum tantam ciuitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari —, spiritaliter intellegenda sunt singula. et ciuitas magna, quam uidelicet prius aedificauit Cain et nominauit eam ex uocabulo filii sui, hic mundus accipiendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus et fratricida periturus extruxit uitiis, sceleribus condidit, iniquitate conpleuit, qui spiritaliter appellatur Sodoma et Aegyptus.

de qua Sodoma [*]( 3 *Apoc. 21, 16-18 12 cf. Apoc. 21, 16-21 21 cf. Gen. 4, 17 25 cf. Apoc. 11, 8 ) [*](1 uincet S eos B occidet S iacebunt S 2 platea S de] da B 3 quadro B 4 lat.] add. eius B 5 de] per B arundinem GB; add. aurea S per om. B 6 dodecim Ka.c. duodeci Ga.c. long. eius K et alt. om. K 8 quatt.] tria milia B 9 est om. B 10 hiaspide G ex auro S 11 quadratum B est] add. ibi S 12 tanti K 13 lat.] altitudo G alt. et om. K alt.] latitudo Gp.c. 14 hyaspide G 17 possent B acc.] intelligi B 18 ciuitas B 19 lat.] altitudinem K quanta B 20 sing.] omnia B 22 acc.] intelligendus S 24 struxerat B uitiis et G qui] quae S )

337
scribitur: restituetur Sodoma in antiquum, quod scilicet ita restituendus sit mundus, ut ante fuit. neque enim possumus credere rursum aedificandam Sodomam et ceteras, Gomorram uidelicet et Adaman et Seboim, in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum autem numquam pro Hierusalem legimus, sed semper hunc mundum.

et quia longum est de scripturis innumerabilia exempla congerere, unum testimonium proferamus, ubi manifestissime mundus hic Aegyptus appellatur. in epistula catholica ludas apostolus, frater Iacobi, scribit dicens: commonereautemuosuolo scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. et ne putares de Iesu dici filio Naue, statim sequitur: