Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Christi gratiam recessisse; denique etiam Iosephum, qui uernaculus scriptor est Iudaeorum, adserere illo tempore, quo crucifixus est dominus, ex adytis templi uirtutum caelestium erupisse uocem dicentium: \'transmigremus ex his sedibus\', ex quibus et aliis apparere, ubi abundauit gratia, ibi superabundasse peccatum;

et postquam audierunt apostoli: euntes ergo docete omnes gentes et ipsi apostoli dixerunt: oportebat quidem uobis [*]( 4 cf. Ps. 86, 2 5 cf. Ps. 86, 1 7 Matth. 23, 38 etc. 9 *Matth. 23, 37-38 etc. 14 cf. Matth. 27, 51 etc. 17 cf. Ioseph. bell. Iud. VI 5, 3 20 cf. Rom. 5, 20 22 Matth. 28, 19 23 *Act. 13, 46 ) [*]( 1 cupiente K cupientes Aa.c. 2 ueniente A contra om. A carta GA cartA B cartham K intelleget B 3 respondebis S dices s hoc S 6 et om. G possunt G 7 uera B consurgenti A ecce om. S 9 eius S 10 occidit B occidisti K eas B 12 gall.] add. congraegat K sub al. suas] suos sub alas suas K suos sub alis S 13 demittitur K 14 postquam] post A 15 domini K 16 gratia B 17 ioseppum (pr. p exp.) A ioseph hunc K uernaculura A 18 ex] et B adyt. G adit. cet. 19 uoce B uoces S 20 et om. A 21 gratiam Ka.c.A ibi om. B superhabundauit B pecc.] reliqua om. A 22 ergo om. KB 23 et om. B dixerint B uob. qu. K )

334
primum adnuntiare uerbum; quoniam autem noluistis, ecce transimus ad gentes, tunc omne sacramentum Iudaeae et antiquam dei familiaritatem per apostolos in nationes fuisse translatam.

Ualida quidem quaestio et quae possit etiam eos, qui scripturarum aliquid adtigerunt, concutere, sed perfacile soluitur. numquam enim fleret eam dominus conruentem, nisi diligeret; fleuit et Lazarum, quia amabat illum. et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum, uerum, quia interfectio populi captiuitas ciuitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur, ideo templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur.

ceterum, quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior est, quam ante fuit. uenerabantur quondam Iudaei sancta sanctorum, quia ibi erant cherubin et propitiatorium et arca testamenti et manna et uirga Aaron et altare aureum: nonne tibi uenerabilius uidetur sepulchrum domini?

quod quotienscumque ingredimur, totiens -iacere in sindone cernimus saluatorem et paululum ibidem commorantes rursum uidemus angelum sedere ad pedes eius et ad caput sudarium conuolutum. cuius sepulchri gloriam multo ante, quam excideretur a Ioseph, scimus Esaiae uaticinio prophetatam dicentis: et erit requies eius honor, quod scilicet sepulturae domini locus esset ab omnibus honorandus.