Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed dicis: lquomodo in Apocalypsi Iohannis legimus: et [*]( 7 cf. Matth. 23, 37-38 etc, 8 cf. Ioh. 11, 35-36 20 cf. Ioh. 20, 12 cf. Ioh. 20, 7 21 cf. Matth. 27, 60 etc. 22 *Esai. 11, 10 25 *Apoc. 11, 7—8 ) [*]( 1 adnuntiari B uerb.] add. dei S aut. om. B ecce nol. B 3 iudae G 4 translatum K 5 posset B 7 eara fl. B 8 eum g 9 locis G 10 ciu.] captiuitatis K 11 urb.] add. fuisse G ut] et B 12 typ.] apice B 13 profectos B multo-est] multorum cautiorea B angustior K 14 quam ante] quante B quodam G 15 erat B cherubim S archa G 16 pr. et om. S 17 quod] in quo G 19 paulum K 22 eseiae K isaiae S proph(f)etatum G (tatum ex tam mS) K 23 honoram B 25 dices B )

335
occidet illos — haud dubium quin prophetas — bestia, quae ascendit ex abysso. et corpora eorum in plateis ciuitatis magnae, quae uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et dominus eorum crucifixus est? si enim\', ais, \'ciuitas magna, in qua crucifixus est dominus, spiritaliter Sodoma appellatur et Aegyptus, ergo Hierusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est dominus\'.

primum scire te uolumus omnem sanctam scripturam non posse sibi esse contrariam et maxime unum aduersum se non discrepare librum et, ut plus adiciamus, eundem locum eiusdem libri. in Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter uersiculos scribitur: surge et metire templum dei et altare et adorantes in eo. atrium autem, quod estforis templum, eice foras et ne metiaris eum, quoniam datum est gentibus et ciuitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.

si enim Apocalypsis multo post passionem domini scripta est a Iohanne et in ea Hierusalem sancta ciuitas appellatur, quomodo rursum spiritaliter Sodoma uocatur et Aegyptus? nec statim potes dicere sanctam dici Hierusalem caelestem, quae futura est, et Aegyptum et Sodomam eam, quae conruit, appellari, quia de futura dicitur, quod bestia, quae ascensura est de abysso, faciat aduersus duos prophetas [*]( 6. 19 cf. Apoc. 11, 8 13 *Apoc. 11, 1-2 21 cf. Hebr. 12, 22 22 cf. Apoc. 11, 7-8 ) [*]( 1 occidit K 2 ascendet GB eor. iacebunt G plateis] add. eius K 3 apiritualiter et S 4 ubi-6 Aegyptus om. B 5 si—est om. K 6 dom.] add. nulla est alia nisi hierusalem ubi autem crucifixus est dominus S spiritual. g (semper) 8 te scire g uelimus B 9 posse om B aduersus K 10 ut om. B eundem om. K 11 eiusdem (eiusdemque g) libri (libro K) loc. KBS apocalipsin B quippe] quoque B 13 dei om. B teri. et om. B 14 foris] foras B foras] foris K 15 eum] illud S 16 sanctam exp. K 17 duobus ex diebus B 18 ab B iherosolima B 19 spiritualiter S, om. K 20 potest K dici om. K 21 aegyptus et K, om. S sodoma K ea K, om. S 22 dic.l loquitur G 23 faciet S -aduersum B )

336
bellum et uincat illos et occidat et corpora eorum iaceant in plateis ciuitatis magnae.

de qua ciuitate et in fine eiusdem libri scribitur: et ciuitas in quadrato posita est et longitudo eius et latitudo tanta est, quanta et altitudo. et mensus est ciuitatem de harundine per stadia duodecim milia. longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli. et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa uero ciuitas auro mundo et cetera.

ubi quadrum est, nec longitudo nec latitudo appellari potest. et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta et altitudo eius, et muri de lapide iaspide et tota ciuitas de auro mundo et fundamenta et plateae eius de lapidibus pretiosis et duodecim portae fulgentes margaritis?