Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum enim ad imaginem et similitudinem dei conditi sumus, ex uitio nostro personas nobis plurimas superinducimus. et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Uenerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.

Quapropter, quia multum iam uitae spatium transiuimus fluctuando et nauis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quendam portum secreta ruris intremus. ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, uiles quidem, sed innocentes cibos praebeant. ita uiuentes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione reuocabit.

si aestas est, secretum arboris umbra praebebit; si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit. uere ager floribus depingitur et inter querulas aues [*]( 1 *Ps. 72, 20 2 cf. Gen. 1, 26"":\'27 6 cf. Ioh. 15, 19 ) [*]( 1 iraagines 23N 3 simus 2B 4 schenis FJB cenis D caenis H unus] mimus H idem om. H strio D instrio FJ,Za c. ystrio 2p.c. 5 rob.] add. histrio (exp.) B robustum 2 ostendit DB mollis in] in molem H molles 2a.e. mollibus DB inuenirem F 6 cibele (cibel in ras. m2) B cybelenus (us eras.) N cybebe D cibeben 33 cymbalum H ita om. H quae si F si H inmundi SB de (in II) mundo H,DB,Sp c. non s. I. 2 7 oderemur H pers.] peccatorum D 8 quod et H . 9 multa-spatia DB transimus Ha.c.m2 transmisimus S 10 turbidine D 11 forata H quam] nunc H cum g licet om. H 12 quaedam portus DB portum quendam S secreti N ruris] turi H inibi DB cibarios D cibariis N 13 panes DB nostris om. H et lac S 14 praeb. cib. H prae- bent DB,2p.r. praebeat Na.c. 15 ab or. non fsa.c.m,2 non ab or. non II alt. non] nec IIDB nos FJa.c., add. nec s. I. m2 2 reuocauit HD,FJ2a.c. 16 aestus JIDB umbram D praebet INJ autem unus Fp.c. 17 et] sed N strata] tracta F substrata N 18 ostendunt FJII2fs,Bp.c.mS ostendet N ostendent S uere] uiret N dep. fl. WS depinguetur F -getur J2a.c. pingitur S )

321
psalmi dulcius decantabuntur. si frigus fuerit et brumales niues, ligna non coemam: calidius uigilabo uel dormiam, certe, quod sciam, uilius non algebo.