Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum enim ad imaginem et similitudinem dei conditi sumus, ex uitio nostro personas nobis plurimas superinducimus. et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Uenerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.

Quapropter, quia multum iam uitae spatium transiuimus fluctuando et nauis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quendam portum secreta ruris intremus. ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, uiles quidem, sed innocentes cibos praebeant. ita uiuentes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione reuocabit.