Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Testimonia, quae de Iohannis euangelio congregata tibi quidam Montani sectator ingessit, in quibus saluator noster se ad patrem iturum missurumque paraclitum pollicetur, in [*]( 1 cf. Isidor. orig. I 37, 24 5 Pm. 2, 37-38. 12 cf. Ioh. 14, 16. 15, 26. 16, 7-8 ) [*]( 1 parci 77 2 parcat D heumenides W eum uides L Fttriae] add. quod non sint benignae S 3 uocantur D,Ba.c.m2 argi in mg. tn2 II,D argentarii Xp.c m2 foederum D federum L 4 te] tibi lID cum om. D formonsum Lp.c., om. S 5 optent tc S 6 rapient W calcaris mauult Engelbrecht tu] om. LB hoc S rose L fiant La.c. fiet W 8 apparari W faciem W,Xa.r. sonat L ad] in L 9 formonsus L et dissertus (pr. s eras. 72) uid. pot. IID dissertus L,IIa.r.,D desertus W ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II \' Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lai. 18 s. XII. ) [*]( 11 ad marcellam de fide nostra et dogmata heretica AD ad ipsam marcellam de fide et dogma. hieronimus marcellae 77 ad marcellam de testimoniis euangelii iohannis instruens eam contra montani heresem B; Hieronymi nomen exhibent tituli in IIB 12 que de B de cet. congregats A tibi] quae tibi S 13 montana sectatur A 14 paraclyt. A paraclit. (i in ras. 77) cet. paraclet. S quae in S )

312
quod promissa sint tempus et quo conpleta sint tempore, apostolorum Acta testantur: decima die post ascensum domini, hoc est quinquagesima post resurrectionem, spiritum sanctum descendisse linguasque credentium esse diuisas, ita ut unusquisque omnium gentium sermone loqueretur, quando quidam adhuc parum credentium eos musto ebrios adserebant et Petrus stans in medio apostolorum omnisque conuentus ait:

uiri Iudaei et omnes, qui habitatis in Hierusalem, hoc uobis notum sit et percipite auribus uerba mea. non enim, sicut uos aestimatis, hi ebrii sunt — nam est hora diei tertia-, sed hoc est, quod dic-. tum est per lohel prophetam: in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo in omnem carnem et prophetabunt filii etfiliae eorum etiuuenes uisiones uidebunt et seniores somnia somniabunt; et quidem in seruos meos et ancillas effundam de spiritu meo.

Si igitur apostolus Petrus, super quem dominus fundauit ecclesiam, et prophetiam et promissionem domini illo tempore conpletam memorauit, quomodo possumus nobis tempus aliud uindicare? quodsi uoluerint respondere et Philippi deinceps quattuor filias prophetasse et propheten Agabum repperiri et in diuisionibus spiritus inter apostolos et doctores prophetas quoque apostolo scribente formatos ipsumque Paulum multa [*]( 2 cf. Act. 2, 1-14 8 *Act. 2, 14—18 18 cf. Matth. 16, 18 21 cf. Act. 21, 9 22 cf. Act. 11, 28. 21, 10 23 cf. I Cor. 12, 4-11 ) [*]( 1 quot AD quo B quo] quod A 2 die] add. dixit AlID accensum A ascensionem B 3 sanct. sp. B 4 ascendisse D 5 sermonf A 6 musto eos S 9 aur. perc. AD 10 existimastis II existimatis S hii Aa.r.DB 11 nam est] cum sit B diei om. II 12 ioel B in] et erit in B 13 de spiritum meum A in] super B 14 filii] add. nestri B eorum] uestre B 15 uisionis Aa.c.m2 et-somn. om. D 16 et quid.] equid. B anc.] in anc. meas II (meas s. l.), B 20 al. temp. S 21 uoluerit A 22 prophete Ba.c. propetam lla.c. prophetam IlBp.c. repperi A,IIa.c. reperi D 23 spirituum B 24 firmatos Ba.c.m2 Paul. apostolum S )

313
de futuris heresibus et de fine saeculi prophetasse, sciant a nobis non tam- prophetiam repelli, quae domini signata est passione, quam eos non recipi, qui cum scripturae ueteris et nouae auctoritate non congruant.