Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si Cedar \'tenebrae\' sunt et mundus iste sunt tenebrae, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt, faueamus Blesillae nostrae, quae de tenebris migrauit ad lucem et inter fidei incipientis ardorem consummati operis percepit coronam. reuera, si saeculare desiderium et — quod deus a suis auertatdelicias uitae istius cogitantem mors inmatura rapuisset, plangenda erat et omni lacrimarum fonte deflenda.

nunc uero, cum propitio Christo ante quattuor ferme menses secundo quodam modo se propositi baptismo lauerit et ita deinceps uixerit, ut calcato mundo semper monasterium cogitarit, nonne uereris, ne tibi saluator dicat: (irascells, Paula, quia filia tua mea facta est filia? indignaris de iudicio meo et rebellibus lacrimis facis inuidiam possidenti?

scis enim, quid de te, quid de ceteris tuis cogitem. cibum tibi denegas non ieiuniorum studio, sed doloris. non amo frugalitatem istam; ieiunia haec [*]( 3 cf. II Cor. 5, 4 >4 cf. II Cor. 5, 6 5 *Ps. 119, 5—6 8 *Ioh. 1, 5 ) [*]( 1 poe(ae)na G2D aestuat 2a.c.m2D ang. ex. 2a.c.D exitus B 2 xpo D 3 grauamur G,2p.c.m2 graue est K1\' 4 dom.] xpo 2a.c. 5 ille ille Kl\' alt. illa s. I. 2 nos cup. ZD hei S me] mihi SD 6 est] a me (s. 1.) est 2 est a me D caedar 2x chedar K 7 caedar G2 chedar K 8 ipse 2a.c.D quia] qui 2a.c. que Ba.c.m2 9 eam s. 1. 2 10 blaesillae (ex basillae m2) K migraret D et om. 2D 11 fide D consumati 2D percipit K3\',2p.c. 12 auert. a suis B uertat 2a.c.m2 13 istius uitae B uitae huius S 14 omne W defl.] plangenda D ploranda S 15 secundum 1]\' quodam] quod ad 2o,.c.m2D 16 propositi se S proposito 2a.c.D baptisma B baptismi 2a.c.D 17 cogitaret 2p.c.m2 nonne] non 2a.c.m2D 18 tua filia S 20 inuid.] iniuriam KV possedentis T quid de te om. K1]\'B. 21 in ieiuniorum D studio s. 1. B 22 fragilitatem GD ieiunii K\'l\' haec] ista S )

300
aduersarii mei sunt. nullam animam recipio, quae nolente me separatur a corpore. tales stulta philosophia martyres habeat: Zenonem, Cleombrotum uel Catonem. super nullum requiescit spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea.

hoc est, quod mihi monasterium promittebus, quod habitu a matronis ceteris separato tibi quasi religiosior uidebaris? mens, ista quae plangit, uestium sericarum est. interciperis et moreris et, quasi non in meas manus uentura sis, crudelem iudicem fugis. fugerat quondam et Ionas, animosus propheta, sed et in profundo maris meus fuit. si uiuentem crederes filiam, numquam plangeres ad meliora migrasse.

hoc est, quod per apostolum meum iusseram, ne de dormientibus in similitudinem gentium tristaremini. erubesce, ethnicae conparatione superaris. melior diaboli ancilla quam mea est. illa infidelem maritum translatum fingit in caelum, tu mecum tuam filiam commorantem aut non credis aut non uis\'.