Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus uertex artabatur innoxius; [*]( 1 cf. Matth. 11, 11 2 cf. Matth. 11, 10 etc. cf. Matth. 3, 13-16 etc.\' 3 cf. Matth. 3, 4 4 cf. Matth. 3, 4 14 cf. Rom. 8, 8 18 *II Cor. 3, 18 ) [*]( 1 quo] cui N natus L null. maio N 2 fuit dictus L 3 quia D uestitur N tegimine N tegmine IIDB pellicea s 4 est om. B lucustis D illa LD 5 scand. pot. D purporissoD fuscis ora D fusciora L 6 oculosque] et oculos B, om. N epingunt B 7 inprouidis N 8 stille (stilla Np.c.) ruperit LN numerum Na.c. 9 dicere Na.c.m2 sint N 10 uertice N struunt DNB analibas Na.c. 11 polluunt N ante om. N trementes s. l. B uirgulae L 12 erubescant N naturam D 13 cur. carnis B ad] in D 14 qui] que Np.c.m2 16 munilibus L morosius N 17 conf. loq. N 18 autem om. D omnes om. B faciem Na.r. glor. dom. in ras. N dei B 19 eadem D 20 quasi] sic (s. I. add. ud m2) N a om. L ancillae D 21 metellis N mitrellis B uertix], arbatur II innoiiis Na.c.m2 ) [*]( 1&* )

292
nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod uelatur. illo tempore plumarum quoque dura mollities uidebatur et in extructis toris iacere uix poterat; nunc ad orandum festina consurgit et modulata uoce ceteris \'alleluia\' praeripiens prior incipit laudare dominum suum.

flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur. post orationem psalmi concrepant et lassa ceruix, poplites uacillantes in somnumque uergentes oculi nimio mentis ardore uix inpetrant, ut quiescant. pulla est tunica: minus, cum humi iacuerit, sordidatur. soccus uilior: auratorum pretium calceorum egentibus largietur.

cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quod possit adstringere magis uestimenta quam scindere. si huic proposito inuidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur ei pro solea anathema et suo morienti puluere dicatur: uade retro, satanas, quod interpretatur\'aduerse\';aduersarius quippe Christi est antichristus, cui praecepta displicent Christi.

Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur? patrem senem cum nauicula et rete dimittunt; publicanus a teloneo surgit et sequitur saluatorem; uolens discipulus reuerti domum et suis ante renuntiare magistri uoce prohibetur; sepultura non datur patri et pietatis [*]( 1 cf. I Cor. 11, 5-6 14 cf. Gen. c. 3 16 *Marc. 8, BB. cf. Matth. 16, 23 20 cf. Matth. 4, 22 etc. 21 cf. Matth. 9, 9 etc. 22 cf. Luc. 9, 61-62 23 cf. Matth. 8, 21-22 etc. ) [*]( 3 exstmctis 77 structis N thoris 777J totis D loris N 4 mod.] tinnula NB 6 psimithio N psinnitio B psizmitio L psyzmitio D spizmitio 77 sordida 77 7 oratione N laxa N poplite N 9 est om. S 11 largiemur B largiemus N largitur S 13 mag. adstr. S abstringere D quam uest. B 14 si quis N praeposito D scorpius] scorpio sit N 15 indebita LD uetita cet. rursus N illidatur N illi datur B 16 sole D salue Bp.c.m2 puluere] pure N retro me 7Z 17 satana N sathana B 18 est] est et 7Z (et eras.), B anticristus L 20 scandalizetur B reti S 21 dimittuntur L theloneo LB 22 antea N nuntiare (-c- B) LNB )

293
genus est inpium esse pro domino.

nos, quia serica ueste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissoluimus, continentes uocamur et tristes. si tunica non canduerit, statim illud e triuio: \'inpostor et Graecus est\'. cauillentur uafriora licet et pingui aqualiculo farsos circumferant homines: Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire conuicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.