Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uidua nostra ante monilibus ornabatur et die tota, quid sibi deesset, quaerebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu.

tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus uertex artabatur innoxius; [*]( 1 cf. Matth. 11, 11 2 cf. Matth. 11, 10 etc. cf. Matth. 3, 13-16 etc.\' 3 cf. Matth. 3, 4 4 cf. Matth. 3, 4 14 cf. Rom. 8, 8 18 *II Cor. 3, 18 ) [*]( 1 quo] cui N natus L null. maio N 2 fuit dictus L 3 quia D uestitur N tegimine N tegmine IIDB pellicea s 4 est om. B lucustis D illa LD 5 scand. pot. D purporissoD fuscis ora D fusciora L 6 oculosque] et oculos B, om. N epingunt B 7 inprouidis N 8 stille (stilla Np.c.) ruperit LN numerum Na.c. 9 dicere Na.c.m2 sint N 10 uertice N struunt DNB analibas Na.c. 11 polluunt N ante om. N trementes s. l. B uirgulae L 12 erubescant N naturam D 13 cur. carnis B ad] in D 14 qui] que Np.c.m2 16 munilibus L morosius N 17 conf. loq. N 18 autem om. D omnes om. B faciem Na.r. glor. dom. in ras. N dei B 19 eadem D 20 quasi] sic (s. I. add. ud m2) N a om. L ancillae D 21 metellis N mitrellis B uertix], arbatur II innoiiis Na.c.m2 ) [*]( 1&* )

292
nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod uelatur. illo tempore plumarum quoque dura mollities uidebatur et in extructis toris iacere uix poterat; nunc ad orandum festina consurgit et modulata uoce ceteris \'alleluia\' praeripiens prior incipit laudare dominum suum.