Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uidua, quae soluta est uinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseuerare. at scandalizat quempiam uestis fuscior: [*]( 1 cf. Gen. 49, 27 cf. Ps. 67, 28 cf. Act. 9, 3 sqq. 7 cf. Marc. 5, 40-42 etc. 8 cf. loh. 11, 39 9 cf. Ioh. 11, 44 10 cf. Ioh. 11, 33. 38 11 *Ioh. 11, 43 cf. Ioh. 11, 44 12 cf. Ioh. 12, 2 cf. loh. 12, 10 ) [*]( 1 ut uideat s. I. m2 B 4 mi sancta N blisellam D blaesillam S uidemus LDB 5 ardorem D (corr.), N ferme s. I. m2 B estuare L exestuare D 7 et] s. I. N, om. LII Iesus om. D 8 ministrabat N 9 fasceis IIa.r. fascis Ba.c.m2 fascibus LD sepulcro D 10 infremuit D clamabat N 11 blexilla D exi] ueni B et s. I. m2 B egressa est N 12 mirentur LB querunt N 13 suscitatum N scit se] scisse LD 14 cui] qui N reddidit IIN amplexari S 15 corpus-quat. om. N iacebat pene L 17 omni om. N 18 debet 0] debeto L debito D cognitio Ba.c.m2 cogitatio D perierat N et om. N 19 se esse DB 21 mortali N 22 at] an N, om. D )

291
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizauit, qui camelorum uestitus tegumine zona pellicia cingebatur. cibi displicent uiliores: nihil uilius est locustis.

illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprouidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod uetulae sunt, quae capillis alienis uerticem instruunt et praeteritam iuuentutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes uirgunculae conponuntur. erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.