Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerum deus nolens eum conpendio mortis finire cruciatus nec tradens poenae, qua se ipse damnauerat, ait: non sic, id est: non, ut aestimas, morieris et mortem pro remedio accipies, uerum uiues usque ad septimam generationem et conscientiae tuae igne torqueberis ita, ut, quicumque te occiderit, secundum duplicem intellegentiam aut in septima generatione aut septimo te liberet cruciatu\', non quod ipse, qui percusserit Cain, septem ultionibus subiciendus sit, sed quod septem uindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, soluat interfector occidens eum, qui uitae fuerat derelictus ad poenam.

Ut autem, quod dicimus, manifestius fiat, cotidianae consuetudinis ponamus exemplum. loquatur inter uerbera seruus ad dominum: quia incendi domum tuam et uniuersam substantiam dissipaui, interfice me\' dominusque respondeat: non, ut uis, morieris et finies morte supplicia; uerum longo tempore custodieris ad uitam et tam infeliciter in hac luce uersaberis, ut, quicumque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum de tam multis te liberat cruciatibus\'. et secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus uidetur.