Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scio haec molesta esse lectori, sed de Hebraeis litteris disputantem non decet Aristotelis argumenta conquirere nec ex flumine Tulliano eloquentiae ducendus est riuulus nec aures Quintiliani flosculis et scolari declamatione mulcendae.

pedestris et cotidianae similis et nullam lucubrationem redolens oratio necessaria est, quae \'rem explicet, sensum. edisserat, obscura manifestet, non quae uerborum conpositione frondescat [*]( 10 cf. Hier. 3, 1 ) [*]( 1 quinque Q quinta !t>qB quinti AD israhel AD israel cet. 2 quod quia] quaeque tn 3 aquila Aa.c.m2,D pr. et] ut g 4 iudaee (a eras.) q cons.] conclamant AD 5 quod] quae to quod apud ebreos sicut et apud nos onoma inueniantur quod B uid.] add. uel B idem] id est Aa.c.m2 esdem (corr. eisdem) isdem q eiadem] isdem B hisdem Q 6 et apud Q pr., et om. SZ 7 habent tnq ponemus tnq quod] que tt) dicemus Dp.c. 9 ain] sin B iot tu ted B, om. Q men to 10 reim AD relim (1 exp.) B raim !t>q reaim Q ibi toq 11 forn.] fornicationis (ex -nibus A) scelere ADB arguun- tur B nostris] his D 12 nomen in ras. m2 B 13 haec s. I. B hebraeicis trq hebraicis S litteris Q libris toqB, om. AD 14 arestotelis toq ariatotilis Aa.c.m2,D 15 tulliane Bp.c.m2 dicendus Qa.c.m2 riuolus Qq,Aa.c.m2 hii (eras.) riuulus In 16 quintilliani A, Bp.c. flosculi Q acholari Q sgolari tn 17 pedestri Q pr. et] sed Aa.c.m2D quotidiane B cot(t)idiano (cotidiane m2 A) cet. nulla lucubratione AD nulla (m2 ã) lugubratione (m2 e) B 18 quae] qui q 19 non quae Q,B (corr. neque m2) neque cet. )

281
sint alii diserti, laudentur, ut uolunt, et inflatis buccis spumantia uerba trutinentur: mihi sufficit sic loqui, ut intellegar et ut de scripturis disputans scripturarum imiter simplicitatem.

Cur Isaac, uir iustus et deo canis) non illi, cui noluit, sed, cui noluit, deceptus errore benedixit?

Differo paulisper typos et ea, quae a maioribus nostris super hoc loco sunt interpretata, praetereo, non quo opinioni eorum non adquiescam, sed quo tu hoc tantum quaeris, quare uir iustus aliquid ignorauerit et contra suam fecerit uoluntatem.

ad quod districta responsio est nullum hominum excepto eo, qui ob nostram salutem carnem est dignatus adsumere, plenam habuisse scientiam et certissimam ueritatem. denique Paulus ex parte cognoscit et ex parte prophetat et nunc per speculum uidet in aenigmate et, secundum quod oportet orare, nescire nos dicit, quia, cum uenerit, quod perfectum est, tunc, quod ex parte est, destruetur.