Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Aestimas curiositatem esse finitam? maior quaerendi ardor exoritur et in similitudinem Hieremiae dissoluor undique et ferre non possum, quare Septuaginta\'quintam generationem\' et Aquila transtulerit carmatos\'. uolumen Hebraeum replico, quod Paulus cpocivoXrjV iuxta quosdam uocat, et ipsos characteres sollicitus adtendens scriptum repperio: uamusim alu bne israhel mearez mezraim.

in reliqua parte interpretatio non discordat; omnis pugna de uerbo est \'amesim\', quod his litteris scribitur: heth, mem, sin, iod, mem, utrumnam \'quiuque\' an \'munitos\' sonet. et quidem \'quinque\' hoc sermone dici negare non possumus, uerum \'quinque\' plurali numero, non cquinta\', ut illi interpretati sunt, singulari. sed nec cgeneratio\' inuenitur adiuncta, quae lingua Hebraea <dor\' dicitur, ut, si esset \'quinta generatio\', sermone legeretur illorum \'amesa dor\'.