Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ilico habes\', inquit, \'quod postulaueras\' meque dubium et, quid facerem, nescientem ita festinus exterruit, ut omnibus praetermissis ad scribendum transuolarem; quod quidem usque ad praesens facio.

uerum, quia heri diacono ad me misso, ut tu putas, epistulam, ut ego sentio, commentarium te expectare dixisti breuem responsionem ad ea desiderans, quae singula magnorum uoluminum indigent, ταῦτά σοι ἐσχεδίασα tantum quaestiunculis praetermissis, non quo non potuerim et ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis [*]( tu — Sangallensis 238 s. VIII. ) [*](Q = Colmarensis 41 s. IX. ) [*](A = Berolinenais lat. 17 s. IX. ) [*]( q = Monacensis lat. 14500 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad damasum W q ad papam damasum de VII (octo A) uindictis (in add. s. I. m2 A) cain AD damaso iheronimus B, titulo caret S2; Hieronymi nomen exhibent tituli omnes 3 Beat.-:p. 269, 18 exsoluet om. toq hi(ih- B)eronimus codd. 4 suscepi B 5 ut s. I. m2 B 6 cogita- tioni Q 7 mouebamur Aa.c.m2 9 illico A 11 ita om. Q 13 heri] s. I. add. te Am2 a diacono A archidiacono D misso ad me Q tu om. AD 14 ut] et ut Bp.c. 15 resp. breu. Q desiderans] quae desideras adnectens Q 16 indicant Aa.c.m2D indigent disputatione Q prolixitate indigent s TATTACOIECXEAIACA (s. I. m2 haec tibi confestim dixi i discussi) A, uariant cet. 17 quod Dp.c..Q 18 et om. S ab] et ab QB )

269
uiris, Tertulliano nostro scilicet et Nouatiano, Latino sermone sint editae et, si noua uoluerimus adferre, sit latius disputandum.

certe expecto, quid placeat: utrumne epistolari breuitate sententias tibi uelis digeri aut singulorum libros confici. nam et Origenes in quarto Pauli ad Romanos la/jTiquaiuiv tomo de circumcisione magnifice disputauit et de mundis atque inmundis animalibus in Leuitico plura disseruit, ut, si ipse inuenire nihil possem, de eius tamen fontibus mutuarem. et ut uerius loquar, Didymi de spiritu sancto librum in manibus habeo, quem translatum tibi cupio dedicare, ne me aestimes tantummodo dormitare, qui lectionem sine stilo somnum putas.

antelatis itaque problematibus, quae epistulae tuae subieceras, quid mihi uideretur, adnexui ueniam postulans et festinationis pariter et morarum: festinationis, quia ad unam lucubratiunculam dictare uolui rem dierum; tarditatis, quia alio opere detentus non statim ad interrogata rescripsi.