Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In sequenti quoque psalmo Heliodorus magis quam Hilarius noster errauit, qui de eo loco, in quo scriptum est: labores fructuum tuorum manducabis, uaria opinatus adseruit magis stare sententiam, si scribatur \'fructus laborum\' aliquem manducare: et non labores fructuum\'; unde spiritalem intellegentiam debere perquiri.

et ex hac occasione in longam egrediens disputationem tanta operositate, quod uolebat intellegi, usus est persuadendi, quanta semper falsitas indiget, ut uera uideatur, cum in hoc loco non septuaginta interpretes, sed Latini de Graeci uerbi ambiguitate decepti xapitoac \'fructus\' magis quam \'manus\' interpretati sunt, cum xapitol \'manus\' quoque dicantur, quod in Hebraeo ponitur \'chaffach\', et Symmachus quintaque editio transtulerunt \'manuum tuarum\', ut ambiguitatem prioris sermonis effugerent.

Cum haec furtiuis, ut\' aiunt, operis ad lucubratiunculam uelox notarii manus me dictante signaret et plura dicere cogitarem, iam ferme quarta noctis hora excesserat et repente stimulis quibusdam dolentis stomachi suscitatus in orationem prorui, ut saltim reliquo horarum spatio subrepente somno frustraretur infirmitas. c [*]( 6 *Ps. 127, 2 ) [*]( 1 est] et A reprobus AD,Ha.c. et eorum B 3 manum A 4 nost, Hil. S hylarius A ilarius B 6 fructum AD oppinatus ILD oppinatur.4 7 cribatur ABa.c. labor Aa.c.m2 8 manducarem Aa.r. fructum D 9 deberi A in longam B, om. cet. longam g 10 ingrediens g tanta Ap.c.m2 12 uid. uera B 13 de eras. A graeci B graeco cet. 14 sint g cum xOtpltol uarie scriptum in codd. 15 dicatur A cnaffacn A caphach B 16 transtulerint II 17 priori D,Aa.c.m2 superiori B effugerunt Aa.c.m2 effugerint IID 18 furtiuis B furtiui cet. operibus B 19 uelox] uel ex m2 A me dictante ex meditante B agitarem D 20 hora noctis B 21 suscitatur D 22 prorui B proripui AD,11 (in mg. af prorui m2), prorupi S relinquo (n exp.) B reliqua cet. spatia II spatium A subripiente II 23 frustretur 77 frustetur AD )

265
XXXV. EPISTULA. DAMASI AD HIERONVMUM. Dilectissimo filio Hieronymo Damasus.

Dormientem te et longo iam tempore legentem potius quam scribentem quaestiunculis ad te missis excitare disposui, non quo et legere non debeas — hoc enim ueluti cotidiano cibo alitur et pinguescit oratio —, sed quo lectionis fructus sit iste, si scribas.

itaque, quoniam et heri tabellario ad me remisso nullas te iam epistulas habere dixisti exceptis. his, quas in heremo aliquando dictaueras quasque tota auiditate legi atque descripsi, et ultro pollicitus es te furtiuis noctium operis aliqua, si uellem, posse dictare, libenter accipio ab offerente, quod rogare uolneram, si negasses. neque uero ullam puto : digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de scripturis inter nos sermocinemur, id est, ut ego interrogem, tu respondeas.

qua uita nihil in hac luce puto iocundius, quo animae pabulo omnia mella superantur. quam [*](17 *Ps. 118, 103 ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX., ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*]( q = llJonacensis lat. 14500 s. IX. ) [*](D. = Vaticanus -lat. 355 -f- 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 epistola papae damasi ad lueronimum praesbiterum A damasi papae (papae om. q) ad hieronimum FJq in nomine trino diuino incipit episla pape damasi ad bieronimum presbiterum D damasus iheronimo jB 3 Di- lectiBsimo-Damasus om. AD hi(ih-Zi)eroninio FJB Dilect. p. 266,14 disputantis om. q 4 longuo B 6 quod D et] e Fa.c.m2 uelut F (ex uel m2), J cottidiano FJD cibo s. I. D 7 alitor Ja.c. aliter Fa.c.m2 aliter (del.) alitur B pinguiscet Fa.c.m2,J quod B 8 et s. l. B here Aa.c. heri ri (alt. ri exp.) F eri B tab.] a tabellario Ap.c. 9 al. in her. AD 11 ultro] quia D furtiui D fructiuis A operibus Ap.c.m2,B 12 aliquas AD uelle (uelles m2) 11 13 si AD etiam si cet. 15 script.] add. aliquid B serm. int. nos AD ego] et ego AD 16 tu] et tu B quia FJ (i eras.) pnto in hac luce AD iucundius Fp.c.m2 )

266
dulcia, inquit propheta, gutturi meo eloquia tua, super mei ori meo. nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines bestiis differamus, quod loqui possumus, qua laude dignus est, qui in ea re ceteros superat, in qua homines bestias antecellunt?