Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique in sequenti uersu exceptis Septuaginta, qui aliter transtulerunt, et in Hebraeo et in cunctis editionibus ita repperi: beatus uir, qui repleuerit pharetram suam ex ipsis, ut, quia metaphoram semel sumpserat ex sagittis, et in pharetra quoque translatio seruaretur.

cexcussos\' autem et consuetudo sermonis humani \'uegetos\' et \'robustos\' et \'expeditos\' uocat et ipsi septuaginta interpretes in Esdrae libro pro \'iuuenibus\' transtulerunt, in quo ita scribitur: et factum est ex die illa, medii excussorum faciebant opus et medii eorum habebant hastas et scuta et arcus et thoracas et principes post omnem domum Iuda aedificantium in muro.