Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ut autem plenius adducaris pro \'dolore\' in Hebraeo idola posita, hoc ipsum uerbum, hoc est \'aasabim\', etiam in centesimo tertio decimo psalmo scriptum Septuaginta quoque \'idola\' transtulerunt. nam in eo loco, ubi legimus: idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, in Hebraeo habet \'asabeem\', quod Aquila interpretatsr elaborationes eorum .

unde, cum ita se ueritas habeat, frustra quidam doloris panem aut hereticorum intellegunt sacramenta aut uitae istius miserabilis et aerumnosae interpretantur laborem, apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum interque spinas et tribulos breuis uitae alimenta nascuntur.