Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque de eodem psalmo interrogare dignata es, qui sint filii excussorum. miror te in Hilarii commentariis non legisse excussorum filios credentium populos interpretari, [*]( 8 cf. Ezech. 8, 11\' 13 *Ps. 113, 12 18 cf. Gen. 3, 18-19 21 Ps. 126, 4 cf. Hilarius, tract. in psalm. CXXVI 19 (CSEL XXII 626) ) [*]( 1 KAKAIIATOTMENON ED KAIIATOTMENON A KAKNATOTME- NON B exponitur S 2 theodocio B 3 translationibus A idolorum] dolorum B IIAANNC AB 4 terroris B mir. est s 3t!XltoY\'ljp.!X\'t0l uarie scriptum in codd. 7 idola om. B 8 quod et II ezechiel AII iezechiel B scribit B 11 aasabbaym B asabim cet. dec. tert. g ecriptum B scriptum est cet. 12 nam et S 14 habetur g asebbeem B 15 elaborationes B -nis cet. se ner.] se B uer. se S 16 non frustra g quidam II quidem cet. 17 interpretatur D 18 commedimua A 19 inter quae II et inter g elimenta (elementa m2) A 20 quoque] quod add. m2 A quoque quia B 21 excusorum A hylarii A 22 exeusorum A )

262
quod uidelicet apostolos illo nomine putauerit appellatos, quibus in euangeliis sit praeceptum, in quamcumque ciuitatem introierint et non fuerint recepti, excutere puluerem pedum suorum in testimonium non credentium, licet tu argute praecaueris non posse apostolos sub nomine excussorum intellegi, cum aliud sit excutientium, aliud excussorum. quia excutientes sint, qui excutiant, excussi uero ab aliis excutiantur, et incongruum esse excussos apostolos accipi, qui magis excutientes debuerint appellari.

quid igitur faciam? tantum uirum et suis temporibus disertissimum reprehendere non audeo, qui et confessionis suae merito et uitae industria et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur; nisi quod non eius culpae adscribendum est, qui Hebraei sermonis ignarus fuit, Graecarum quoque litterarum quandam aurulam ceperat, sed Heliodori presbyteri, quo ille familiariter usus ea, quae intellegere non poterat, quomodo ab Origene essent dicta, quaerebat. qui, quia in hoc psalmo commentarium Origenis inuenire non potuit, opinionem magis insinuare suam quam inscientiam uoluit confiteri, quam ille sumptam claro sermone disseruit et alienum errorem disertius exsecutus est.