Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Unde ad Hebraeum recurrens inueni pro \'pane doloris\' scriptum esse \'leem aasabim\', quod Aquila interpretatus est ἄρτον τῶν διαπονημάτῶν, id est \'panem elaborationum\', [*](14 *Ps. 126, 2 ) [*](1 demeritum B phalereum A falereum cet. et pisistratum B epysistratum cet. bibliotece B biblioticae A 3 monimenta llp.c. 4 libro B prosecutus S 5 ded.-eccl. om. D quam] quam <bibliothecam) Klostermann; cum J hic procul dubio ad Pamphilum referendum sit, uerba 5 quam-7 conati sunt seclusi (cf. Klostermann, act. acado Berol. 1897, 856, 3) acatius AB dehinc et AJI 6 cognati (g exp.) A 7 hinc AB reperiret D repperit B reppererit S 8 dereliquerit B uigesimi g 9 et phe litterae] ut pariter dubitanter Klostermann phe] fe AIID, om. B tractum AD etractum II inscr.] sii (siis m2) scripsit A scripsit B 10 quo HD 11 quo IID 12 posterorum B,lIp.r. duraret AD 13 ideo dixi S de eod. ps. mihi S mihi om. B qui] quid Ap.c.m2 14 alt. in om. S 15 alt. surgere (lYsipfoS\'»" cod. Alex.)] om. B surgite Dp.c.m2 posquam A 16 ostendere A 18 hebrium (hebreum mU) A 19 esse] ex e m2 A, om. S leem B lem All lam D aasabrim B 20 APTONTUJN AIAIIOAATO(lD II)N AIID APAMTONPOVIMATONAPhONTCOENOhNMATON B elaborantium II". )

261
Symmachus aptcv xaxoita$o6(i.evov, quod exprimitur \'panem aerumnosum\', quinta editio et Theodotion. qui in ceteris cum septuaginta translatoribus facit, <panem idolorum\'. sexta πλάνης. id est \'erroris\'.

nec mirandum de Aquila, si διαπονήματα pro \'idolis\' ponat, cum opera manuum hominis sint et prophetice populus arguatur ad templum diluculo frustra consurgere et post quietem ad sanctuarium festinare, cum idola dei honore uenerentur, secundum quod Ezechihel scripsit in ipso templo sacrificare idolis sacerdotes.

ut autem plenius adducaris pro \'dolore\' in Hebraeo idola posita, hoc ipsum uerbum, hoc est \'aasabim\', etiam in centesimo tertio decimo psalmo scriptum Septuaginta quoque \'idola\' transtulerunt. nam in eo loco, ubi legimus: idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, in Hebraeo habet \'asabeem\', quod Aquila interpretatsr elaborationes eorum .

unde, cum ita se ueritas habeat, frustra quidam doloris panem aut hereticorum intellegunt sacramenta aut uitae istius miserabilis et aerumnosae interpretantur laborem, apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum interque spinas et tribulos breuis uitae alimenta nascuntur.

Illud quoque de eodem psalmo interrogare dignata es, qui sint filii excussorum. miror te in Hilarii commentariis non legisse excussorum filios credentium populos interpretari, [*]( 8 cf. Ezech. 8, 11\' 13 *Ps. 113, 12 18 cf. Gen. 3, 18-19 21 Ps. 126, 4 cf. Hilarius, tract. in psalm. CXXVI 19 (CSEL XXII 626) ) [*]( 1 KAKAIIATOTMENON ED KAIIATOTMENON A KAKNATOTME- NON B exponitur S 2 theodocio B 3 translationibus A idolorum] dolorum B IIAANNC AB 4 terroris B mir. est s 3t!XltoY\'ljp.!X\'t0l uarie scriptum in codd. 7 idola om. B 8 quod et II ezechiel AII iezechiel B scribit B 11 aasabbaym B asabim cet. dec. tert. g ecriptum B scriptum est cet. 12 nam et S 14 habetur g asebbeem B 15 elaborationes B -nis cet. se ner.] se B uer. se S 16 non frustra g quidam II quidem cet. 17 interpretatur D 18 commedimua A 19 inter quae II et inter g elimenta (elementa m2) A 20 quoque] quod add. m2 A quoque quia B 21 excusorum A hylarii A 22 exeusorum A )

262
quod uidelicet apostolos illo nomine putauerit appellatos, quibus in euangeliis sit praeceptum, in quamcumque ciuitatem introierint et non fuerint recepti, excutere puluerem pedum suorum in testimonium non credentium, licet tu argute praecaueris non posse apostolos sub nomine excussorum intellegi, cum aliud sit excutientium, aliud excussorum. quia excutientes sint, qui excutiant, excussi uero ab aliis excutiantur, et incongruum esse excussos apostolos accipi, qui magis excutientes debuerint appellari.

quid igitur faciam? tantum uirum et suis temporibus disertissimum reprehendere non audeo, qui et confessionis suae merito et uitae industria et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur; nisi quod non eius culpae adscribendum est, qui Hebraei sermonis ignarus fuit, Graecarum quoque litterarum quandam aurulam ceperat, sed Heliodori presbyteri, quo ille familiariter usus ea, quae intellegere non poterat, quomodo ab Origene essent dicta, quaerebat. qui, quia in hoc psalmo commentarium Origenis inuenire non potuit, opinionem magis insinuare suam quam inscientiam uoluit confiteri, quam ille sumptam claro sermone disseruit et alienum errorem disertius exsecutus est.