Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

igitur, \' quia in scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasia uero non inuenimus, in eo, quo allatum est, id, quod allatum est, praedicamus optamusque te de illis pomis fieri, quae contra templum dei sunt et de quibus deus dicit: quae bona, bona ualde. nihil quippe saluator medium amat et, sicuti frigidum non refugiens calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi euomere uelle se loquitur.

unde nobis sollicitius prouidendum, ut sollemnem diem non tam ciborum abundantia quam spiritus exultatione celebremus, quia ualde absurdum est nimia saturitate honorare uelle martyrem, quem sciamus deo placuisse ieiuniis. ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur et lectio. quod si aliquibus displicet, apostoli uerba cantato: si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem. [*]( 6 cf. Hier. 24, 1 sqq. 9 *Hier. 24, 3 11 cf. Apoc. 3, 15—16 18 Gal. 1, 10 ) [*]( 1 donum S 2 cerasis FJI,B (ex cerasns) et tam] etiam M,B (in ras. m2) 3 extimare (alt. e in ras. m2) B existimarem F (ex existimare m2), JZ 4 cerasunto M cerasQpto FS cerasa sumptum B ceraso ponto Z cerea* (cesarea m2) sunto J primum B 5 roma B e] de S 6 quia] spatium uacuum 6-7 litt. in B cerasia ZM cerasa cet. 7 quo Z quod cet. pr. allalum] altum Bp.r. id-est om. Z est] non est S 8 contra] intra Z 9 et om. FJZ quae] ecce ZB quia S alt. bona om. ZB 10 salua Fa.c.m2,2 11 non] eras. F, del. m2 B refugit Z apocalipsin 2B 12 uelle om. MB se loquitur in ras. m2 B sollicitus Z prouid. est B 13 ut s. I. m2 B 15 uelle hon. S scias M 16 in iei. M semper] sepe B 17 et leccio sequatur B subsequatur Z 18 ancillam Z 19 essem] add. explicit ad euistochium Z )

252
XXXII. AD MARCELLAM.

Ut tam paruam epistulam scriberem, causae duplicis fuit: quod et tabellarius festinabat et ego alio opere detentus . hoc quasi parergio me occupare nolui. quaeras, quidnam illud sit tam grande, tam necessarium, quo epistolicae confabulationis munus exclusum sit.

iam pridem cum uoluminibus Hebraeorum editionem Aquilae confero, ne quid forsitan propter odium Christi synagoga mutauerit, et, ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam, plura repperio. nunc iam Prophetis, . Salomone, Psalterio Regnorumque libris examussim recensetis Exodum teneo, quem illi ele smoth uocant, ad Leuiticum transiturus.

uides igitur, quod nullum officium huic operi praeponendum est. attamen, ne Currentius forte noster frustra cucurrerit, duas epistulas, quas ad sororem tuam Paulam eiusque pignus Eustochium-miseram, huic sermunculo adnexui, ut, dum illa legis et in his aliquid doctrinae pariter ac leporis inueneris, putes tibi quoque scripta esse, quae scripta sunt.

Albinam, communem matrem, ualere cupio.- de corpore [*](A = Berqlinensis lat. 17 s. IX.\' ) [*](Q = Parisium lat. 1869 s. IX. ) [*](S = Parisinus lat. 1913 s. IX. ) [*](II — Turicensis Augiensig 49 s. IX. ) [*](I) — Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. \' ) [*](e .= Parisinus lat. 1876 s. XII... ) [*]( 2 ad marcellam codd.; Hieronymi nomen exhibet titulus in e 3 causa A 4 tabnlarras e 5 parergio] pares (parens m2)di(in ras. m2)o (u m2) A luapEpyw g me s. I. m2 e quaeras] om. D quaeris S quid 0a.c.m2 sit ill. e illum Aa.c.m2 9 sinagogam A amice AE mentis D mente E 10 roborandum S reperio S reperi..o (i ras. ex alia litt. mut.) A 11 iam] a S salamone 0 12 recensitis e,IIp.r. elle 6p.c.Ilp.c.m2 14 est] sit c nost. forte S 16 paulu Aa.c.m2 17 ut] et A legis illa c illas legeris S et om. A 18 ac] et E inuenerit A put. t.] potest ibi A 19 quae illis S )

253
loquor, quin spiritu ualeat, non ignorans — eamque per te salutari obsecro et duplici pietatis officio focilari, quo in una atque eadem Christiana simul diligatur et mater.