Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque, ut te aliquid et piperis mordeat et pristini libelli etiam nunc recorderis, caue ne operis ornamenta dimittas, quae uerae armillae sunt brachiorum; ne epistulam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam nouacula rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: \'facta es insipiens ut columba\'. \'nimium\', respondebis, \'austere et, quod festo non conueniat diei\'. talibus ipsa muneribus prouocasti; dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies: laudem amaritudo comitabitur. [*]( 3 cf. Ex. 12, 8 8 cf. Ezech. 16, 11 cf. Bar. c. 6. Hier. 43 (36), 4 sqq. 9 cf. Matth. 3, 16 etc. 11 prist. lib.] sc. ep. XXII 13 cf. Hier. 43 (36), 23 15 Os. 7, 11 ) [*]( 1 quidam FZ quidem 2 dominum Z 2 tert. nihil] nisi M 3 non om. M habet S et FJ,2 s. I. m2, om. cet. mordacitatis 2 aliquid] add. et FJ2 5 festius FJZ,2 (festiuus mS), festus est M festiuius B concinendos Fa.c.m2 concinnendus Jp.c.Zp.c.mS condiendus S 7 non om. ZB a praesc.] ap (= apud) scripta B enagemus Mp.e. 8 ezechiele Z,M (-el p.r.), B baruc FJSB 9 acepit (sic) eptas B suscepit M accipit S columba Fp.r. specie] s. I. m2 2, om. F 10 labitur Z it. ut te] ita uite B te om. M pr. et om. FJ2 11 pristina M caue] cause B ne] ne ob (eras.) 2 12 demittas F uerae Z uere cet. nec M 13 tuis Z baruc FJB,2a.c,m2 tradita F 14 nec Z ephraim B efraim Z efrem JM cffrem F2 aud. per osee 2 osee Fp.c.,2 osaee Fa.c. ose M a.c.m2,B 15 est Z 16 quod om. Z conuenit Z conueniam 2 ipsa-dulcibus om. M 17 dulci Ba.c.m2 et] et (s. I. ut m2) B 18 reciperes Bp.c.m2 )

251

Verum — ne uidear dona minuisse — accepimus et canistrum cerasiis refertum talibus et tam uirginali uerecundia rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarim; siquidem hoc genus pomi Ponto et Armenia subiugatis de Cerasunto primus Romam pertulit, unde et e patria arbor nomen accepit.

igitur, \' quia in scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasia uero non inuenimus, in eo, quo allatum est, id, quod allatum est, praedicamus optamusque te de illis pomis fieri, quae contra templum dei sunt et de quibus deus dicit: quae bona, bona ualde. nihil quippe saluator medium amat et, sicuti frigidum non refugiens calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi euomere uelle se loquitur.