Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

habes et in Lamentationibus Hieremiae quattuor alfabeta, e quibus duo prima quasi Saffico metro scripta sunt, quia tres uersiculos, qui sibi conexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroici comma concludit; tertium uero alfabetum trimetro scriptum est et a ternis litteris, sed eisdem, terni uersus incipiunt; quartum alfabetum simile est primo et secundo. Prouerbia quoque Salomonis extremum eludit alfabetum, quod tetrametro supputatur.

Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda uerba tegendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit, ita et in scripturis diuinis non ualemus ea, quae maiora sunt, nosse, nisi ethicae habuerimus exordium, secundum illud, quod propheta dicit: a mandatis tuis intellexi, [*](2 cf. Deut. 32, 1-43 18 Pa. 118, 104 ) [*](1 iamb.] iambico uersu IIDd,Bp.c.m2 esse-constare om. M eptametrb A 2 constare om. A sicut et A sicut in M ut in y scilicet sicut IID cantico My conscriptum M 3 cent. uero N dec. oct. S alt. ih G, om. AN psalmo (s. I. m2B) cet. literas D 4 sectantur M singulae litterae singulis uersibus N 5 singulis B, om. M gemini dep. IIDd dep. duplices M putant MNy,Bp.c.m2 6 et om. GMN 7 alfabeta sic codd. 8 safico M (corr.), y tres] in tertio M - uersieuli N sibi con. sunt in ras. ni2 B 9 coma B,Aa.c.m2 cpm 0 commate N dogma M 10 concluduntur N non cludit AB uero om. N alphabetum NB,M (ph ex p) et in ras. m2 B a om. IIDJJfOB 11 sed om. N et hisdem A idem lIDNd ternis B 12 alphabetum NB,M (ph ex p) 13 claudit GB concludit y alphabetum N,Mp.c. alpabetom B,Ma.c.; add. quod tetrametrum cludit alphabetum eo N (exp.) trimetro My tetrametro iambico UDd,Bp.c.m2 supput.] add. ab eo loco in quo ait mulierem fortem quis inueniet (cf. Prou. 31, 10) IIDd,Bm2mg. 15 teiandaque d tenendaque M 16 et om. M 17 nisi ab JIDil (a)ethice GDNd etice B aethica II et haec M hab.) ipsis (corr. ipsi 77) hab. JlDd 18 dic. proph. N )

246
quo uidelicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. uerum iam conplendum est, quod petisti, ut sensum uniuscuiusque elementi interpretatio adnexa significet.